Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

sione lignorum, pascuis animalium, herba, glandibus arborum, usufructu fluminis, piscaria, annuo absonio de tonnaria Oliverii tonnine barrilia decem. Iussimus, quod nullus ex nunc sit ausus, Baro vel burgensis, vel Secretus, vel Turmarcus (a), vel Iudex, vel Foresterius, vel Officialis, vel Baiulus, vel exactor, vel serviens, vel alius, quicumque sit a nostra potestate habens aliquam licentiam, removere vel usurpare de datis et confirmatis possessionibus a nostra potentia eidem sacro Monasterio; sed maneant possessiones immolestate, et omnes inremote semper. Precipimus etiam quod nulli omnino hominum liceat predictum Monasterium aliquo molestare vel minuere sed maneat illibatum in eternum, et quod non habeant potestatem quid de ipso Monasterio vel quid exigere. Immo ab omnibus personis statuimus esse liberum et invexatum, salvo tamen, quod, si Archiepiscopus diocesanus transierit illinc habeat causa charitatis panes duas et vini ciscam (b) unam et nil amplius, sicut et nos ipsi Dominus loci transierimus illinc, haberemus olera et fructos tantum secundum ordinationem et mandatum predicti sanctissimi Patris Domini Urbani pape. Hec omnia convenimus et confirmavimus dicto sacro Monasterio esse immutabilia usque ad finem mundi, quod, qui presumentit contra nostrum et nostrorum heredum et successorum, indignatione incurrant (c), et tamquam transgressorum nostri mandati, maxime controfaciens animarum donorum, rerum datarum, honore, et potestate privatur; habeat autem et maledictionem sanctorum ordinatorum septem de synodo. Ad firmitatem et cauthelam autem dicte sancte sacre mansionis, presens sigillum, idest privilegium, scriptum est, et cum consueto plumbeo sigillo, de mandato nostro bullatum. Datum anno mense et indictione premissis.

Note a pie di pagina

1 (a) Tammarcus. (b) iuscam. (c) occurrant.

2 Monastero di S. Angelo di Brolo. Transunto del 1398, 13 Settembre Ind. VII: copiato da A. Amico. — B. C. P. (1) Ms. Qq. H. 10, fogl. 177'

3 (1) Uso le sigle: B. C. P. per indicare Biblioteca Comunale di Palermo.