Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
Sancti Silvestri: et sic concluditur. Tenimentum Ecclesie Sancte Marie de Bosco, que subest ipsi sacro Monasterio in contrada Randacii, sic dividitur: sicut descendit flumen Randacii usque ad lapidem, que est secta in duabus partibus usque ad vallonem magnum, et deinde ascendit ipsa vallis usque ad lapidem per magnum in qua signata est Crux, et de ipsa lapide pervenitur recte ad terram magnam a parte orientis, et inde ascendit in medium magne porticelle, et ab ipsa porticella ascendit usque ad lapides albas et inde ascendit ad vallonem, qui dicitur Tergunesi, usque ad flumen; et sic concluditur. Quam predictam divisionem et tenimentum, sicut divisum est, promisimus et confirmavimus totum et integraliter cum omnibus rationibus eius dicte Ecclesie Sancte de Lictico; videlicet: terram, nemus, vineas, usus, aquas per totum cognomina terrarum et tenimentorum et cum ceteris in eis adiacentiis et rationibus. In hoc damus quod homines habitantes, et quod habitare debent in loco dicti Monasterii digne auctoritate perveniant gratie, de cetero ab aliquo extero non molestentur nec impediantur pro aliqua causa vel occasione; sed morari eos in perpetuum servientes et laborantes ea, que pertinent ipsi mansioni sancte, obediant suo Abbati, compellentes et iudicantes eos a potentia dicti Monasterii, et non ex alia causa. Tu Abbas Theodosi super idem Monasterium Sancti Angeli dominium et potestatem habeas, et successores tui, et confratres teneas, possideas in secula seculorum, amen, Monasterium, et tenimentum Ecclesie tue protegas, gubernas, et in ipso Monasterio confratres, monachos deum orantes adhibeas et congregas et pro omnibus fidelibus Christi et pro omni genere meo et pro nobis spectatoribus et pro omni populo dei ut orent; et Monasterium ipsum habeat semper libertatem et tenimentum suum, secundum quod ab antiquo tempore tenebat et possidebat, et secundum tempus illud quando civitas Messane capta fuit. Indulsimus eidem sacro Monasterio quod habeat munite in perpetuum libertatem ab omni personali potestate sacerdotali et laicali in omni dioecesi sua, in nemoribus, campis, terris, aquis, balcatoribus, molendinis, inci-