Textus Originalis
DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA
dicte ecclesie toto tempore partecipes simus. Quam etiam cum dominus Iohannes barensis archiepiscopus per voluntatem domini regis rogerii in nostris venit partibus. rogatu nostro et domini Arduini cephaluni electi et per voluntatem et consensum decani et canonicorum agrigentine matris ecclesie. in cuius territorio est ab eo ipsam dedicare fecimus et pro amore dei ecclesieque proficuo et pro honore tanti pontificis. qui eam dedicandam advenerat. ea que dei ecclesie concessimus. sicut in scriptis inde factis continetur ante predictum pontificem et subscriptos testes confirmavimus. et desuper vaccas duodecim in manibus presbiteri guidonis et prefate ecclesie sancte marie cappellani et rectoris donavimus recipiente eas vice eiusdem ecclesie sancte marie. Tali quidem tenore ut amodo in antea ipse rector et custos eidem ecclesie vel eius successores sine nostra nostrumque requisitione et contrarietate potestatem habeant exinde ad proficuum ecclesie quod voluerint facere. Et nos seu nostri heredes de toto vel de parte quod ecclesie obtulimus nullo adveniente tempore eam inquietemus. sed quietam et salvam eam esse dimittamus et defensores et auxiliatores ei existamus et pro tancti benefacti merito in orationibus et benefactis prefate ecclesie nos receperemus. Ut autem ipsa ecclesia hoc a nobis ei oblato et concesso firmiter et secure teneat et possideat per manus Petri de diacono et predicti archiepiscopi camerarii. hoc scriptum fieri iussimus in quo et nomina nostra pro confirmatione subscripsimus et sigillo nostro communimus. Ego Lucia castelli camerata (sic) dominatrix ita egi. Ego Adam domine Lucie filius consensi. Nel dietro: « Dotatio et fundatio sancte Lucie de Camarata ». Tabul. cap. di Cefalù, perg. n. 15, di mm 410 × mm. 182, con linee a secco distante ciascuna mm. 5. Vi sono i segni del suggello mancante.