Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI XXVIII.

I DOCUMENTI INEDITI XXVIII.

1153, Dicembre 3, Ind. II. Alessandro di Buhone restituisce al Monastero di S. Maria di Valle Giosafat le dotazioni di S. Demetrio e S. Giovanni, che per lungo tempo s'era appropriate. IN NOMINE PATRIS ET SPIRITUS SANCTI AMEN; Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quia ego Alexander de buhone pro salute anime mee et parentum meorum. tam vivorum quam defunctorum reddo ecclesie sancte marie de valle iosaphat dotem sancti demetrij cum omnibus pertinentiis suis. et dotem sancti iohannis similiter cum omnibus pertinentiis suis. sicut privilegia sua requirunt. et patrimonia villanorum sancti michaelis ex toto ubicumque sint. de quibus videlicet dotibus a patrimoniis eidem ecclesie diu facta iniuria fuerat. quod ego bene recognosco. Unde ego timens periculum anime mee. hoc totum supradictum reddo et concedo solidum et quietum supronominate ecclesie in perpetuum. sicut ipsa ecclesia tenuit. et habuit. in tempore matris mee. et fratris mei. qui illa donaverunt. que concessio et confirmatio ut stabilis et certa permaneat. propria manu mea. in hoc privilegio hoc signum ✠ depinxi. et ipsum privilegium sigillo meo munivi et confirmavi. Si quis vero hanc confirmationem violare presumpserit. anathematis sententia feriatur. Facta est autem hec redditio anno ab incarnatione domini M.simo C.mo L.mo III.tio indictione secunda. tercia nonas Decembris. Regnante domino nostro potentissimo rege Rogerio. et rege Willelmo. In presentia domni iohannis de Barleto prioris calabrie. et domni Roberti prioris sancti michaelis. et fratris Arduini. et Rodulfi medici. qui hoc privilegium scripsit. presente etiam et concedente nicholao notario meo. qui manu