Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
quatuor cum possessionibus suis. sicut a scifo stratico (1). illi monasterio traditi sunt. In parrochia siquidem cassanensi. ecclesiam sancti laurentij cum possessionibus suis. et ecclesiam Sancte Marie de castro cum molendino uno. et possessionibus suis. et ecclesiam Sancti theodori cum suis possessionibus. a duce Rogerio concessas. In parrocchia vero cosentina. ecclesiam sancti Michaelis de fuscaldo cum omnibus pertinentiis suis. videlicet et ecclesiam. Sancti Laurentij. et ecclesiam Sancti Johannis cum villanis et possessionibus quas Umfredus de fuscaldo pro anima sua et parentum suorum deo et ecclesie Sante Marie iosaphat vallis dedit. et molendina duo sumptu monachorum preparata. et vineam unam iuxta molendinum fuscaldi. cum quadam domo ubi vinum ponitur. Similiter in eadem parrochia iuxta opidum montis alti ecclesiam sancti vincencij cum omnibus pertinenciis suis. videlicet ecclesiam Sante lucie cum possessionibus et Sancte Marie de fossis cum possessionibus et ecclesiam sancte Marie de gardia cum possessionibus suis. et ecclesiam. Sancti petri de ferlito cum possessionibus. et ecclesiam Sancti petri de renda cum suis possessionibus. et ecclesiam Sancti guerrierij (a) cum possessionibus suis. et molendinis et terris et villanis. a drogo ipsius terre domino datis. In territorio monticini ecclesiam Sancte trinitatis. et ecclesiam Sancti Nicholai cum pertinenciis suis. et infra diruta menia ipsius loci. ecclesiam sancti Iohannis evangeliste cum possessionibus a compluribus hominibus predicti loci datis. Item in eadem parrochia prope philynum ecclesiam Sancti Angeli cum casali. et villanis et possessionibus suis a quodam nobili viro Radulfo maledocto nomine datis. Iuxta civitatem marturane cappellam Sancti Stephani cum pertinenciis suis. Iuxta quoddam castrum quod seminarium dicitur. ecclesiam Sancti Theodori cum pertinensiis suis. et villanos quosdam a roberto de milia datos.
Note a pie di pagina
1 (1) PIRRO, p. 1135 col. 2 — legge male: Sistotracio, in quello del 1188. DELABORDE, Chartes de terre Sainte, Paris, 1880, p. 51 — nota 1a dice: Nous serions tentè de voir ici un nom grec.