Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

sine consuetudine tercie partis piscationis. a Boamundo domini boamundi celebris memorie antioceni principis filio. pro salute anime predicti patris sui. matrisque sue. omniumque suorum consanguineorum concessam. In Apulia autem. in territorio catule. ecclesiam Sancte Marie cum omnibus pertinentiis et possessionibus suis. A Roberto comite filio Riccardi comitis. ecclesie vallis iosaphat largitam. In Sicilia vero in parrocchia catanensi. intra opidum paternionis. ecclesiam Sancte Matris domini. cum terris. vineis. et villanis. molendino uno. et domibus. et hortis. ceterisque aliis possessionibus. ab henrico comite datam quam Angerius episcopus consecravit. sibique baptismum. confessionem. cimiterium. perpetualiter habere concessit. Aliamque ecclesiam Sante Marie Magdalene iuxta paternionem sitam. de expensa ipsorum fratrum hedificatam. ab eodem comite henrico. cum mauricij episcopi consensu. tociusque conventus assensu. vallis iosaphat ecclesie datam et in perpetuum concessam. In partibus vero plazie. quoddam. casale quod treblezinum sive arbora dicitur. cum suis pertinentiis eidem ecclesie vallis iosaphat. ab ipso henrico comite concessum. In parrocchia autem messane prope ipsam civitatem. ecclesiam Sante Marie Magdalene cum vineis. et terris. Ab egregio comite Rogerio. prefate vallis iosaphat ecclesie perpetualiter largitam. quam Gaufredus messanensis episcopus consecravit. sibique cimiterium. confessionem. baptismum habere concessit. Item in eadem parrochia. ecclesiam Sante anne de galat cum villanis. terris. et vineis. ab eleazar milite claro datam. In parrocchia mazarensi ecclesiam sancte Marie de galatahmet. cum terris. villanis et suis possessionibus. a Rainaldo de tyrone datis. Apud castrum sacci villanos quosdam. a Symone ducis filio datos. Itemque apud paternionem ecclesiam Sancti michaelis cum territorio. aliamque ecclesiam Sancti helij cum clausura patelline et magnam terre multitudinem que messepe dicitur. et piscaria cum territorio usque ad divisionem adernionis et in planitie quadam sancti pancratij magnas quatuor terre pecias. a prefato comite henrico ecclesie vallis iosaphat perpetualiter largitas. Apud casale quod-