Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
pus fra)trum (1) capitulo ad hoc coadunato donavi apotecam in vico per quem a porta maris ad flumen itur. A parte muri civitatis sitam undecimam videlicet a supra nominata porta. Iohanni filio pagani. sibique et heredibus suis. iure hereditario possidendam concessi. tali conditione quod a mense marcio et ultra persolvat tribus vicibus in anno censum apotece ecclesie institutum videlicet viginti tarenos. et ut ipse apotecam melius rehedificet et eam ut solarium construere non moretur. Ipse vero et heredes sui habeant potestatem donandi pignori ponendi. vendendi consensu tamen ecclesie. Si vero ecclesia retinere voluerit. eundem censum ei persolvet. quem alio consegui poterit. si autem continguat ipsum sine herede morte appropinquare quemcumque voluerit faciat heredem. Quod si paupertatem nimium paciatur et censum apotece institutum ecclesie non possit persolvere ecclesia habebit potestatem apotecam recuperandi. Si vero creditores habeat et debita sua unde eis persolvat non habeat. habeat potestantem pignori ponendi. usque quo creditores que acomodaverint recipiant salvo iure ecclesie. Quod si peregre proficiscatur vel alio loco se transferat vel captivis vel alio aliquo modo detinuatur ut nec ipse nec alius qui censum ecclesie institutum persolvat ecclesia tenebit apotecam et alii locabit eumque septem annis expectabit. Si vero infra septem annos revertatur computabitur quid ecclesia de apotece loquacione receperit. et si minus aliquid repertum fuerit. ipse dampnum et detrimentum ecclesie restituet. et sic apotecam suam recuperabit. Si vero non redierit infra septem annos. ecclesia habebit potestatem apotecam. alii donandi vel vendendi vel quicquid voluerit faciendi. Ut hec autem nostra donatio rata et firma stabilique permaneat hoc privilegium scribi. et plumbeo sigillo ecclesie sancti salvatoris chephaludi sigillari feci. Ad huius eciam rei maio-
Note a pie di pagina
1 (1) Ho supplito il principio, posto in parentesi, perchè è questa la formula solita di siffatte concessioni in Cefalù; la perg. è un frammento.