Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
latio, etiam cannetos, qui sunt in Mandanicio, et dimidium insule Ulle. Templo vero, quod construi debet in edibus meis, lego eandem magnam domum, eodem modo quo ipse a fundamentis erexi, ubi morentur moniales, que pro victu suo habeant dimidium canneti, quod est Mijlis, et furnum situm apud Rogerium Marinum, et vineas quas emi a domino Lago cum viridario, sicut testatur actus vendictionis. Item viridarium meum quod supra est, ut clausum est; et relinquo viridarium cum horto proximo, quod est extra portam siniscalci, ut quotidie pro anima mea sacrum fiat, et ut ibi degentes duo sasacerdotes, qui ut diximus quotidie celebrent. Hec scripta sunt auctoritate Reverendissimi Presbiteri domini Theopreprii Protopape urbis Messane, et domini Presbiteri Basilli Tabularii; manu Presbiteri Andree notarij, mense Septembris Ind. XII anno 6672. Preter supradicta idem Iohannes secretus reliquit eidem Monasterio S. Marie Burdunarij hec alia bona: tria boum paria, tres vaccas, equum unum, servos, duos calices, alterum ex argento, et alterum ex stanno, tres pedes ex ere, thuribulum, et duo paria candelabrorum ex solido argento; sacram supellectilem ad are, ornamentum sacerdotum vestes, et Bibliothecam in usum Ecclesie et Cleri. Ms. Qq. H. 10 f. 32. Copia di Amico. B. C. P. « Ex Archivio Monialium S. Anne Messane in menbranis ». XXXVIII. 1164 (?) Bosone vescovo di Cefalù, insieme al capitolo, cede a Giovanni Pagano ed eredi una bottega vicino porta di mare, pel censo di 20 tarì da pagarsi in tre rate. (In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. Ego Boso dei gratia sancte cephaludensis ecclesie humilis episco-