Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
autem tempore quo molere incipiet. nos medietatem expensarum componentes. mediam partem lucri quod ex eo perveniet eque accipiemus. Dedimus autem predictum locum. Willelmo laudante et consenciente fratre nostro Ugone cuius est prescripta terra ex dono nostro. ea conditione ut in tota. ugonis vita. Willelmus et eredes eius idem molendinum libere et pacifice possideant. post mortem vero ugonis ad ecclesiam revertetur. Quod si ugo ante .W. ex presenti vita decesserit. .W. quidem tota vita illud possidebit post mortem autem eius ad nos revertetur nec transiet ad posteros illius. ac ne qua in futurum exinde mergat calumpnia. ut donatio nostra rata et inconcussa persistat. positis nominibus eorumdem fratrum nostrorum qui huic interfuerunt negotio. sigillo sancti Salvatoris cartam istam consignavimus. testimonii nostri auctoritate eam munientes. Quod si quis adversus hanc nostram ordinationem temerario ausu ire presumpserit anathematis spiculo confodiatur et eterne subiaceat condemnatione donec ad condignam redeat satisfactionem pax aut eam dei custodiat hee custodientes. ✠ Ego Boso primus chephaludi episcopus subscripsi. ✠ Ego Guido canonicus cellerarius. ✠ Ego Gilibertus canonicus. ✠ Ego Iohannes Gratianus canonicus. ✠ Ego Matheus archidiaconus subscripsi. ✠ Ego Ugo frater cephaludensis ecclesie. Anno ab incarnacione Domini M.C.LXVII. (1) Indictione xv. xviii. kalendas Januarii. ✠ Tabulario Vescovile di Cefalù in Arch. di Stato di Pal. Cod. membranaceo, n. 130, pagg. 2 e 3; trovasene pure copia nel Cod. transuntato da Notar Giovanni Mistretta, f. 76. (1) L'anno 1167, essendo l'indizione ab incarnatione, cominciava col 25 Marzo, ma l'indizione XV, oltre il giorno delle calende, ci porta al Dicembre del 1166.