Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA XLI.
1166, Ind. XV. Martino di Bisignano dona alcune terre nel territorio di Polizzi alla chiesa di Cefalù in onore di Dio, di Maria e di S. Domenica. In nomine sancte et individue Trinitatis. Quum que bene acta sunt quandoque malorum perversione depravantur. necesse est ut scriptis memoriter teneantur et testium testimoniis tenaciter roborentur. Ideoque tam presentibus quam futuris presenti inscriptione notum fieri volumus. quod Ego Martinus de besignan sponte mea ductus voluntate pro dei amore et remedio anime mee ac parentum meorum facio quamdam ecclesiam in honore dei et beate marie et sancte dominice in territorio policii. licentia et assensu domini electi et capituli cephaludensis. Cui ecclesie ego do in primis de meo proprio unam vineam. quam emi a rinaldo cum alia terra que ipsi vinee coniungitur. Et aliam terram in prato seminatam de decem modiis. Oves quinquaginta. par boum. Trojas duas. vaccam unam. Hanc vero ecclesiam quantum meo iuri pertinet. ego cum suis pertinentiis Matheo sacerdoti assensu domini electi. et communis capituli cephaludensis. Tali iure talique pacto quod ipse reddat per singulos annos ecclesie cephaludensis unam libram incensi et quicumque post eum eam tenuerint. Ipse autem quamdiu vixerit libere et quiete ecclesiastico iure eam teneat honeste tamen et cum bono testimonio vivendo et res ecclesie meliorando. Hanc vero potestatem salvo iure episcopali in eadem ecclesia heredibus meis retinui licentia electi et capituli cephaludensis. quod ipsi habeant potestatem ponendi in ea cappellanos quos voluerint prius tamen capitulo cephaludense presentatos et examinatos. si honesti sint et boni testimonii honeste prout decet sacerdotes per omnia viventes et res ecclesie aumentantes ut superius dictum est. Quod si