Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
pagano ullam de predicta ecclesia sancti X̄pofori vellet facere iniuriam. quod iste sacerdos paganus nulla ratione vel occasione quamdiu vixerit. hoc donum numquam possit amittere. quod per manus eius predicte facio ecclesie. Vel si predictus episcopus vel eius successores ullo in tempore ecclesiam prenominatam in servitutem voluerit redigere. ut non semper sit libera sicuti nunc est. quod heredes quicumque liberam habeant potestatem mei fuerint. Omnia prescripta in suo iure revocare. Si vero alio quocumque modo heredes mei vel quicumque fuerit. qui hoc decretum donacionis quod in presenciarum sanctio temptare violaverit. anathematis gladio feriatur. ✠ Ego Segelgarda comitissa. Uxor comitis Raymundi dono et concedo. ✠ Ego comitissa clemencia concedo. ✠ Ego Raynaldus cathanenis archidiaconus interfui. ✠ Iudex sum testis novellus de modo gestis. ✠ hiis aggregatus. ✠ W. scriba vocatus. Laudo brevis testum quo sit procul omne molestum (1). ✠ Signum crucis proprie manus anselonis montis ilaris. ✠ Ego magister Urso bononiensis ex precepto atque precibus venerande comitisse Segelgarde olim uxoris comitis R. hoc privilegium catenzarii subscripsi. ✠ Ego Philippus filius iudicis maraldi testis sum. Ego Robertus episcopus catanzarii precibus comitisse Segelgarde et filie eius clemencie cum veniret ad obitum suum deprecata est me ut imponerem manum per iudicium suum. et disposicione rerum suarum in carta ista que ante pretermiserat de ordinacione sancti X̄pofori ecclesie quam de suo proprio fecerat. quod si episcopus in cuius diocesi syta est conturbare voluerit. vel aliquod redditus ibi quesierit. Paganus ea presideatur terras cultas et incultas et vineas et ortos et olivetos et domos. Et hoc ego post iudicium et confessionem suam scribere iussi coram meis clericis et aliis multis. ✠ Ego Paganus indignus licet sacerdos et cappellanus domini Riccardi comitis nobilissimi calinuli. fateor me ecclesiam sancti X̄fori cappellam videlicet memorati domini comitis apud
Note a pie di pagina
1 (1) Questa è la firma rimata di cui parlai nella Prefazione.