Textus Originalis

446 Tauromenii reperta a. 1823 sub via Crucis ad amphitheatrum. ΚΑΜΔΙΑΝΟ- ΚΕΜΟΥΣΑ CYΝΠΕΔΙΟΙC ΥΠΕΡΕΥΧΗΣ 5 ΕΠΟΙΗCΑΝ Κλωδιανὸς κὲ Μοῦσα σὺν πεδίοις ὑπὲρ εὐχῆς ἐποίησαν. Salv. Morso cod. Panorm. Qq E 173; inde ed. giorn. di scienze, lettere ect. IV (1823) p. 166. 447 Tauromenii tabula a. 1773 reperta. 3Ι2ΥΦΧ ΦΧ Torremuzza XVII 26; CIG IV 9515. Χριστός. XXVII. CATINA (Katάνη, Catania). Cf. Mommsen CIL X p. 720 sqq. p. 992. Teste Thucydide VI 3 Θουκλῆς καὶ οἱ Χαλκιδῆς ἐκ Νάξου ὁρμηθέντες ἔτει πέμπτῳ μετὰ Συρακούσας οἰκισθείσας (i. e. anno 729) Λεοντίνους τε — ᾤκιζον— καὶ μετ' αὐτοὺς Κατάνην. Anno 476 cives ab Hierone Leontinos transmigrare iussi sunt, ipsa urbs novis civibus tradita mutato nomine Aetna appellata est; post Hieronis mortem veteres incolae reversi patriam civitatem repetunt pristino nomine restituto (Diod. XI 76, 3). Posterius Catinenses opibus magis ac divitiis quam rerum publicarum constantia insignes modo Syracusanos modo Athenienses adiuva bant (Thuc. VI 50. 51, Diod. XIII 4), a. 403 urbs ab Dionysio capta Campanis habitanda data (Diod. XIV 15), a. 311 victo Agathocle ad Carthaginienses defecit (Diod. XIX 110): colonia a. 21 facta anno 21 a. Chr., cf. Mommsen l. c. Cicero vocat (Verr. IV 23, 50) oppidum locuples, honestum, copiosum, hominum frequentia vel Messanae Catanas praestare ait Strabo VI p. 268. — Summum magistratum πρόαγον dicit Cicero l. c., ut etiam decretum Agrigentinorum (CIG 5491, v. infra inter titulos urbanos) προαγορεύοντος Διοκλέους τοῦ Διοκλέους testatur tit. Romanus igitur is magistratus est in formam rei publicae Doricam tunc temporis factam esse. Rerum Catinensium auctores quae collegerunt monumenta lapidaria si omnia Catinas reperta esse certo constaret, ingens esset thesaurus; sed paullo aliter se rem habere demonstravit Mommsenus l. c. p. 721, agens de museo Catinensium tam Biscariano quam Benedictinorum, utroque circa saeculum XVIII medium condito, itemque de Iosephi baronis Recupero collectione. Constat enim magnum inscriptionum ibi adservatarum numerum cum ex aliis Italiae partibus tum ex Roma urbe maxime Catinam adlatum esse, in his etiam Graecas, velut eas quas ab Placido Sciamacca descriptas Romae emptasque et museo Benedictinorum donatarias in Gudii schedis (cod. Marucell. A 77) invenies. Sane vel in his iudicandis summa cautio opus est; docet titulus Marciae Lucillae (infra n. 490), qui quamvis medius inter alios ad Sciamaccam certo referendos legatur apud Gorium, tamen certo certius Siculac originis est: arguit hoc formula Siculis familiaris χρηστὲ καὶ ἄμεμπτε, arguit non minus Dorica forma χρηστά. Sed uni exceptioni non nimium esse tribuendum intelliges; urbani lapides quia Catinensibus intermixti fuerint dubitari omnino nequit. Etiam hoc certum est Romanos homines, si quem lapidem Siculis cedere vellent, interdum fraudem illis fecisse ita ut novicium tituli apographum in lapide insculpendum curarent idque illis auferendum permitterent: velut Ferrara p. 347 quem Hermiones Eutychis Luciae Hermiani fratrum sororumque titulum sepulcralem apud Iosephum Recupero descripsisse se affirmat, eum inde ab Iucundi aetate ad hunc usque diem Romae fuisse neque unquam loco cessisse res est certissima (CIG III 6382). Errare non potuit Ferrara nisi ita ut noviciam exemplum pro vetusto haberet. Catinensis originis porro non potest esse anaglyphum in Biscariano museo adservatum hoc titulo inscriptum Π Ο C Ι Δ Ω Ν Ι Ε || Β Η Ρ Υ Τ Ι Ε Χ Α || Ρ Ε; coniectura sane incerta ductus inter Neapolitanas rettuli; nam Neapoli quoque Sciamaccam lapides coemisse testatur Ferrara p. 568. Quodsi mireris neminem titulum certum fere annos Catinas prostantem ante Odoardum Muellerum descripsisse, causam esse caeco dico quod lectio est difficillima lapis valde attritus; ipse Muellerus satis male ita descripsit: Π Ο C Ι Δ ... Η Σ | Ξ Η Ρ Υ Τ Ι Χ ...]. Quae cum ita sint, si quos titulos non expressim narrant Amico vel Ferrara in ipsa Catina urbe repertos esse (quamquam ne hoc quidem in Ferrarae testimonio satis est, qui saepius patriae urbi titulos vindicavit coniectura, ut ait Mommsenus, admodum levi), inquirendum est variis modis in originem eorum. Ante omnia Sicula ut secernas a peregrinis duc praesto sunt argumenta firmissima: formula appellandi defunctum χρηστὲ καὶ ἄμεμπτε χαῖρε, quae Romae vel Neapoli nunquam usurpata vero Sicula dici potest, deinde autem litterarum formae Θ Ο Ω, quas ego vix unquam alibi terrarum vidi, saepissime vero in Sicilia. Qua ratione duodecim fere titulos Siciliae vindicavi, quos si Siculos esse certum est, ut Catinenses esse arguas nihil cogit. Nam etsi quod dixit Mommsenus Siculum titulum non Catinensem vix ullum illis museis reconditum esse non omnino verum est — nam et ipse Biscari princeps mihi testatus est aliquot se lapides ex Centuripis aliisve locis vicinis advehendos curasse, et duo sunt lapides graeci nobis traditi, quorum unius Centuripinos Catinas ab Ferrara descriptas est (n. 579), alter Argyrii inventus teste Torremuzza in museo Biscariano olim extabat (n. 588) — tamen est potius urbi adscribamus quam Catinae dici nequit. Lubricum est ex nominibus propriis de origine titulorum argumentari; tamen audeo hac ratione titulum n. 494 Catinae vindicare: defuncti nomen est M. Βολέκιος Ζωσιμᾶς; Vipsanius gentis exempla Latina duo per Siciliam habemus, quorum unum est Catinense CIL X 7107 Vipsanius Atticus; Graecus praeterea est titulus item Catinensis ab Carrera relatus (n. 495) Βολάνιος Ζωσιμᾶς: itaque in tanta nominis raritate tantaque Zosimi et Zotici nominum similitudine licebit audacem esse. Propter sermonem bilinguem recte sine dubio Mommsenus duos musei Biscariani titulos inter Catinenses collocavit, quorum in altero (n. 472) accedit et quod in parte latina sermo graecissat (Q. Domiti Patr salre) et quod defuncti nomen simillimum Mulleri Catinensi (CIL X 7077) Domitiae Piae. Quos Amico tradidit titulos, ei quo loco reperti essent plerumque ipse diligenter indicavit; itaque Mommsenus eos quos origine non adscripta ille edidit inter urbanos reiecit. Quae ratio ut per se fallax est, ita refellitur paucis quibusdam titulis velut n. 470, cuius indoles ἔνθαδε κεῖτε ἀναγνῶσ(τα) χρηστὲ καὶ ἄμεμπτε χαῖρε (sic enim supplendum) quam maxime Sicula est; praeterea in his, quorum