Textus Originalis
originem tacuit Amico, multa sunt titulorum fragmina, qualia ipse Mommsenus recte iudicans usus negat ab Siculis hominibus Romae vel Neapoli empta esse. Huic ipsi argumento ego obsecutus complures titulos nimis mutilos quam quos aliunde advectos esse credibile esset inter Catinenses retinui, cum praesertim de nonnullis alias simul acciderent causae: velut sub n. 474 carminis fragmenta duo coniunxi, quorum alterum descripserunt Ferrara post eumque Odofredus Mueller, alterum licet in eodem museo adservatum ineditum remansit: probabile igitur est postea id adinventum esse et quidem Catinae. De cis ut dicam quae Ferrara tamquam Catinas repertos rettulit, ut tamen nescias quo id iure fecerit, in his sex aut satis tenuia lapidum fragmenta, quae licebit propter hoc ipsum civitate tribuere; de reliquis quattuor incerta res est. Denique quae in museo Biscariano vel in S. Nicolai inveni nunquam antea descripta, ea pro Siculis vel potius Catinensibus recte haberi posse puto; videntur enim recentiore tempore reperta esse omnia. Itaque ut concludam titulos numero sex inter Romanos relegare ausus sum, inter Neapolitanos unum. 448 Repertum fragmentum a. 1703 nella terra della Motta di S. Anastasia presso Catania dietro il muro della chiesa MONGITORE. Ρ Ο Δ Ι Τ Α Σ Σ Τ Ρ Α Τ Ο Υ Ο Υ Λ Α Κ Α Ι Δ Ι Τ Α Ι Duo extant exempla Mongitorii, unum in cod. Pan. Qq B 9 (inde Torremuzza Sic. XVIII 34), alterum in cod. Pan. Qq D 203 (inde Amico Catana illustr. III 245; ex Amico Dorvillius Sicul. p. 587, 7). Repetiit Franz 5652. 2 ΣΤΡΑΤΟΥ Mongit. D 203 — 3 ΟΥΛΑΚΑΙ id. ibid. — 4 ΛΙΤΑΙ id. ibid. Haec potest tituli fuisse indoles: Ἀφ]ροδίτας [τοῦ δεῖνα τοῦ] Στράτου [καὶ ... ]ου Λακαί [νας τᾶς Ἀφρο]δίτας 449 Catinae ante aedem civitatis, vulgo la Loggia, in petra Catanensi, in fornice valvarum opere dorico; inventa ad S. Spiritum in villa Oct. Ionii GVALTERUS. Κ Δ Η Μ Η Τ Ρ Ι Η Ρ Gualterus 31 (ed. 2); inde Amico Catana illustrata III 256; Torremuzza I 20 = 22; Franz 5649 e. 450 Catinae in foro Trissini apud Franciscum Caruso, sub simulacro cubitali ex argilla GVALTERUS. Π Ε Ρ Σ Ε Φ Ο Ν Η Β Α Σ Ι Λ Ι Σ Κ Α Τ Α Ν Α Α Gualterus 48 (ed. 2). Inde Carrera memorie historiche di Catania I 64; de Amico Catana illustrata III 257; Murat. 40, 3; Torremuzza Sic. I 23 = 25; Ferrara storia di Catania p. 336; Franz 5649 f. Fuerunt qui de tituli genuinitate dubitarent, cui suspicioni ut favet simulacrum ex argilla factum ita obstat quod ante Gualteri aetatem vix quisquam Siculorum Graecum titulum fingere potuit. Non audeo tamen probare quod proposuerunt Περσεφόνη Βασιλὶς (s. Βασίλισ[σα]) Κατανα(ί)α. 451 Catinae reperta tabula marmorea in museum Biscarianum delata FERR. Ibi nunc extat. De Catinensi origine ne sic quidem constat. . . . . . . . . . . . . ΣΙΒΟΝΑΚΕΡCΕΚΟΜΗΝ . . . . . . Λ Τ Η Β Ο Λ Ω Ν Α Π Ο Λ Λ Ω Ν Α . . . . Δ Ρ Υ C Α Μ Η Ν C Η Ο Κ Ο C Μ Ο Ν vocat Π Α Τ Ρ vocat Descripsi. Ferrara storia di Catania p. 382; Franz 5649 d ex schedis Od. Muelleri. Repetiit epigr. gr. 801. 3 C Η Κ et 4 Κ Ο C Μ Ο Ν Κ Ferrara. Apparet duos fuisse hexametros, velut Ψ(ε)ῦδος ἀκερσεκόμην [με τὸν ἑκηβόλον Ἀπόλλωνα ἱδρυσάμην σ(ω)τῆ[ρα κακῶν θνητοῖσι φανέντα, Πατρ[..... (nomen dedicantis). 452 Catinae repertus lapis, postea Panormi apud PP. Iesuitas TORREM. SCHIAVO. Ibidem nunc in museo publico. Θ Ε Α Ρ Τ Ε Μ Κ Α Ι Τ Ο Υ Λ Ο Υ Α Τ Ω Ε Υ Π Λ Descripsi. Torremuzza Pan. p. 34, Sic. XVIII 33 (Franz 5572). Schiavo memorie per servire alla storia letteraria di Sicilia 1756 II 235. 1 Θ Η Torrem., Θ Μ Schiavo — 2 Μ integram Torrem. et Schiavo. Videtur dedicationis potius quam sepulcralis fuisse titulus, si quidem recte v. 1 θε[οῖς πᾶσι] et v. 5 εὔπλ[οιαν δοῦναι] sim. supplendam conicio; fatendum tamen difficiles explicatu esse praeterea vv. 3. 4.