Textus Originalis
XXXVI. GAVLVS INSVLA (Gozzo). Cf. Mommsen CIL X p. 774. Diodorus V 12, 4 post Melitam insulam descriptam sic pergit: μετὰ δὲ ταύτην τὴν νῆσόν ἐστιν ἑτέρα νῆς μὲν προσηγορίαν ἔχουσα Γαῦλος, πελαγία δὲ καὶ λιμένας εὐκαίρους κεκτημένη, Φοινίκων ἄποικος. Cf. Steph. B. p. 200 ed. M. Γαῦλος nomen est apud Strabonem I p. 44. VI p. 277. VII p. 299, non sane Illyricorum creire. 604 In insula Gaulo. Ε Ν Θ Α Δ Ε Κ Ι Τ Δ Ο Μ C Τ Ι Κ Ο C Θ Ε Υ Μ Ε Ι C Χ Ρ Ι C Τ . Α C Ϸ Ι Ν Τ Ρ Ο C Ε Ζ Ι C Ε Ν Ε Τ Η Ο Υ 5 Α Ν Π Α C Α Τ Ο Τ Η . Ι · Ι . Ι Η Κ Α Λ · Δ · Φ Ε Β Ρ . ☧ ☧ Ex schedis Antonii Ciantar Torremuzza Sic. XVII 24 = 28 et Muratori 1858, 3; inde Kirchhoff CIG IV 9451. Ciantari exemplum accuratius refert quam Muratorius, qui v. 1 Ε Ν Θ Α Δ Ε Κ Ε Ι Τ Ε, v. 2 Ο Ε Υ Μ Α Θ H C, v. 4 Ο Γ, v. 5 Α Ν Ε Π Α Υ C Α Τ Ο Τ Η . . ., v. 6 Κ Α Λ Λ Ν Δ Φ Ε Β Ρ C, v. 7 omisit. Legendum: Ἐνθάδε κῖτε Δομέστικος ὁ κ(αὶ) Θ(ε)ύμ(?) Χριστιανὸς κ(αὶ) ἰατρός· ἔζησεν ἔτη ογ', ἀνεπαύσατο τῇ [πρ(ὸ)] ιη' καλ[αν]δ[ῶν] Φεβρ(ουαρίων). INSCRIPTIONES SARDINIAE. Cf. Mommsen CIL X p. 777. 995. Ego quoniam neque Sardiniam insulam ipse unquam adii neque libros qui perscrutandi fuerant aut editos aut ineditos, totos perdeo ab eis quae Mommsenus mihi suppeditavit. Omisi Graecos vel duo vel tres titulos christianos utpote aetatis Byzantinae. I. CARALES (Cagliari). Cf. Mommsen CIL X p. 787 sqq. Carthaginienses tota fere subiecta Sardinia urbes in insula condiderunt duas Carales et Sulcos (Κάραλίν τε καὶ Σούλκους Paus. X 17, 9), coll. Strab. V p. 224 πόλεις δ' εἰσὶ μὲν πλείους, ἀξιόλογοι δὲ Κάραλις καὶ Σοῦλχοι. Quod Solinus IV 2 Carales ab Aristaeo Sardiniae rege conditas narrat, petitum hoc est ex eodem fonte, unde Pausanias (X 17, 3) primos Graecorum Aristaeum Apollinis filium eiusque comites Sardiniam appulisse narrat. 605 Calaribus. Η Ρ Α Ι Ε Σ · Δ Ι Ο Ν Υ Σ Ο · Α Ν Ε Θ Η Κ (Ε) Ant. Augustinus cod. Matrit. Q 87 f. 60'; inde dedit Mommsen. Videtur legendum Ἡρα[κλ]ῆς Διονύ[σ]ῳ ἀνέθηκ[εν. Herman libero dono datum Calaribus inventum habes CIL X 7556. 606 Ad Calares reperta cippi pars superior. Ι Γ Ρ Α Ρ Χ Ο Σ Ἢ Ε Ι Σ Τ Ρ Α Τ Ο Υ Fiorelli notizie degli scavi 1881 p. 48 (misit Vivanet). Inscriptionem integram esse excepta una littera v. 2 testis est Vivanet. Ἱππαρχος [Ἡ]ηειστράτου. 607 Prope Carales ad viam quae per vicum qui S. Avendrace nunc appellatur ducit sepulcrum situm, in templi olim speciem fabricatum et ornatum. Cf. Vincentius Crespi ephemerid. epigr. vol. IV 484, qui diligenter descripsit imaginemque et superstitis et pristinae formae delineavit. — In epistylio quod integram fere superest scriptus titulus a; reliqua epigrammata vestibuli sive pronai parietibus incisa, quorum quod ingredienti adversum est (tit. b) portas superscriptum est, quae ad angustam cellulam ducebat compluribus loculis oblongis instructam, unde per gradus aliquot ad cameram ipsam sepulcralem descenditur; huius in medio pariete profundior in apsida curvatus loculus, duobus in lectis aptus Pompillae sine dubio et Philippi postea mariti. a in epistylio extrinsecus infra aetoma litteris maximis. O B O O S M E M O R I A E · A T I L I A E · L · F · P O M P T I L L A E · B E N E D I C T A E · M · S · P Oboos memoriae Atiliae L. f. Pomptillae Benedictae m(aritus) s(ua) p(ecunia). Attulit Adolphus Kiessling glossam Philoxeni (Vulcan. p. 147): obus ἄκα[κ]ος ἐκ ᾧ τοῖς νεκροῖς χεό[μενος. Hinc oboos Mommseno locus dici videtur, ubi obois i. e. poculis libationes mortuariae fiunt. — Compendium M · S · P non certa est quam dicis causa proposuit Mommsens interpretatio.