Textus Originalis
TAVROMENIVM 79 SICILIA
XXVI. TAVROMENIVM (Taormina). Cf. MOMMSEN CIL X p. 718. Thesauri epigraphici Tauromenitani edendi curam suscepi a Kaibelio mihi demandatam. EVGENIVS BORMANN. De civitate Graeca Tauromenitana praeter monumenta in solo Tauromenitano ipso reperta haec fere traduntur. Successisse eam consentitur in locum Naxi a. 403 deletae, quae sita fuerat ad litus maris infra montem Taurum, in quo ipso post fuit Tauromenium. Quomodo autem conditum sit oppidum, diverse narratur. Atque ut omittam fabulam de Minotauro conditore Tauromenii (Cramer anecd. Paris. II p. 194) et fabulationes de commercio Pythagorae cum Tauromenitanis (Porphyrius c. 21. 27. 29; Iamblichus c. 7 §§ 33. c. 25 § 112 c. 28 §§ 134. 136, cf. etiam Boethius de inst. musica 1, 1 = Ciceronis fragmentum ex libro de consiliis) et narrationem ex libro Cononis a Photio bibl. cod. 186 exscriptam de argentario Tauromenitano, apud quem, quo tempore Miletus ab Harpago obsideretur, Milesius quidam aurum deposuerit — Strabo quidem 6 p. 268 Tauromenium dicit κτίσμα . . . τῶν ἐν Ὕβλῃ Ζαγκλαίων, Diodorus autem 14, 59 in enarrando bello inter Dionysium et Carthaginienses gesto Taurum montem dicit occupatum fuisse a Siculis eosque etiam post bellum remansisse et moenia exstruxisse hocque oppidum esse nominatum Tauromenium. Idem 14, 87. 88 narrat Dionysium Tauromenium frustra oppugnasse, 14, 96 eum a. 392 pace cum Carthaginiensibus facta Tauromenium cepisse, plerosque Siculos inde depulisse, mercennarios autem suos constituisse. Iam vero idem Diodorus 16, 7 inter res a. 358 gestas narrat sub hoc tempus Andromachum Timaei rerum scriptoris patrem cum qui Naxo a Dionysio deleta vitam servassent collegisse eosque iis in Tauro monte consedisse idque oppidum ἀπὸ τῆς ἐπὶ τοῦ Ταύρου μονῆς appellavisse Tauromenium, hoc autem celeriter magnum et opulentum factum esse. Fortasse ipso illo tempore cum civitas constituta est, Tauromenitani Apollini Delio dedicarunt donarium, quod iam relatum esse certum est in tabula amphictyonum Delicorum exeunte anno ol. 108, 3 (346/7 a. Chr.) promulgata (C I. Att. vol. II, 2 n. 817 B v. 9. 10 [φιάλην ἀ]νέθηκαν [Τ]αυρομενεῖται); item eidem Andromachum operam praestitisse a. 345 Timoleonti narrant et Diodorus 16, 68 (ὁ τῶν πόλεως ἡγούμενος [Tauromenii] Ἀνδρόμαχος . . . Ἀνδρομάχῳ) et Plutarchus Timol. c. 10 sqq. (Ἀνδρόμαχος τοῦ τῶν πόλιν [Tauromenium] ἄρχοντος καὶ δυναστεύοντος). Cf. Marcellini vita Thucydidis c. 27, ubi dicitur Timoleon Andromachum dominum non exuissse, et Athenaeus 11, 43 p. 471 f (= Müller fragm. hist. Graec. I p. 226 c. 135), ubi ex libro 28 Timaei affertur legatio Polyxeni Tauromenitani ad Nicodemum, quem probabiliter statuunt fuisse Nicodemum tyrannum Centuripinorum aetatis Timoleontis (cf. Diodor. 16, 82). Aliquanto post a Diodoro 19, 110 Tauromenitani Carthaginiensium partes secuti esse dicuntur, atque cum Pyrrhus Italia relicta ad Siciliam appulisset, quod consentient factum esse a. 278 exeunte, foedus cum eo fecisse narratur Tyndario Tauromenii tyrannus (cf. Diodor. 22, 2 et 22, 7, 4 Τυνδάριος ὁ Ταυρομενίων τύραννος et 22, 8, 3 Τυνδαρίωνα τὸν δυνάστην Ταυρομενίων). Iam vero in bello inter Hieronem Syracusanorum regem et Mamertinos gesto Diodorus 22, 13, 12 dicit illum tenuisse Tauromenium, atque a. 263 foedere, quod cum eo Hierone Romani fecerunt, etiam id constitutum sit, ut Tauromenium eius dicionis esset (Diodor. 23, 4 κυριεύειν Ἱέρωνα τῶνδε τῶν πόλεων . . . Ἄκρῶν, Λεοντίνων, Μεγάρων, Ἑλώρου, Νητήτου, Ταυρομενίου). Et Tauromenio fuit, qui Hieronis navis illius celebris malum dedit (cf. Athenaeus 5 c. 43 p. 208 f Φιλέας Ταυρομενίτης μηχανικὸς). In bello quod Marcellus contra Syracusas gessit Tauromenitani cives memorantur (Appian. Sic. c. 5); quo confecto cum reliquo regno Syracusano-rum etiam Tauromenium provinciae Romanae Siciliae additum est, sed per longum tempus apud rerum scriptores eius mentio non fit usque ad bellum servile Sicilianum. Tempore autem medio, scilicet inter annos 108 et 157, Tauromenitanorum aliquem Agatharchum Messala f. victoriam Olympicam fecisse civi civitatis Delphicae docet titulus Delphicus 1). Iam vero in bello servili Eunus et Tauromenium sedes rebellionis fuerunt atque debellatum est his oppidis a. 132 post acerrimam defensionem a Ropilio consule magna cum caede expugnatis, cf. Orosius 5, 9 et Diodorus 34, 2, 20 (apud Photium cod. 244 p. 386 ed. Bekk.) et Strabo 6 p. 272 et Valerius Maximus 2, 7, 3. Idem Ropilius res provinciae Siciliae ordinavit, Tauromenium autem inter civitates Siculas optimae condicionis fuisse ut civitatem foederatam ex pluribus locis orationis Verrinae apparet (cf. 2, 66, 160; 3, 6, 13; 5, 19. 49. 22. 56). In bello inter Sex. Pompeium et Caesarem gesto saepius memoratur (cf. maxime Appianus b. c. 5, 103 sqq.), stetit autem contra Caesarem, qui cum probe convenit quod Herculi donum offertur gymnasiorum praesidi; [hoc si verum videtur, actum est de titulo alio, quem ad promunturium Pelorum teste Ferrara repertum Catinae in museo Biscariano descripsi ex columella marmorea:] ipsum in hoc oppidum cladem accepit (cf. Velleius 2, 79, 4; Appian. 5, 111; Dio 49, 5), postea autem civibus cives ferro expulsis coloniam eo deduxit (Diodor. 16, 7, 1), id quod factum esse opinantur anno 21 a. Chr., quo Augustus a Dione 54, 7 dicitur Syracusas aliasque oppida SicuIa coloniis Romanas constituisse. Is fuit finis civitatis Graecae Tauromenitanae, cum in locum τοῦ δάμου τῶν Ταυρομενιτᾶν successit Colonia Tauromenium. Forma reipublicae qualis fuerit, scilicet, ut mihi videtur, post pacem inter Hieronem regem et Romanos factam, illustrant uberrime quae supersunt litterae publicae Tauromenitanarum, fasti strategorum n. 421, fasti gymnasiarchorum n. 422, rationes menstruae complurium collegiorum n. 423—430. 1) Wescher et Foucart inscr. recueillies à Delphes p. 18 n. 11 ἄρχοντος Κλεώνδα . . . ἔδοξε τᾷ πόλει τῶν Δελφῶν ἐν τακτῷ ἐκκλησίᾳ· Ἀγάθαρχον Μεσσάλα Ταυρομενίταν πρόξενον εἶμεν τᾶς πόλεως . . . αὐτὸν καὶ ἐκγόνους. Cives eiusdem nominis in eiusdem syllogae titulum (p. 61 n. 59) cum Clovio Archon vocati, sacerdotem Apollinis collegium offerunt Amyntas et Tarentinus, hoc autem collegium cum coepit inde ab anno 170/169, in edicto autem permanet, demum qui vel undecim archontes Delphis munere functi sunt, cf. argumentatio Augusti Mommseni Philol, vol. 32 a. 1888 p. 1 sqq., et prooem. markgr. 1887 p. XXI.