Textus Originalis
LII PRAEFATIO.
εὕρημα, quod est in omnibus 3, 62, 10, et 12, 16, 4 εὑρησιλογίαις pro εὑρεσιλογίαις (cf. 1, 37, 9; 17, 116, 4). Ἐπιμέλομαι quum sit in omnibus 1, 62, 5; 1, 67, 8, et in uno (E) 1, 15, 4, et in optimo (D) 2, 45, 4, Diodoro constanter esse reddendum apparet, etsi ἐπιμελοῦνται omnes 3, 42, 4; ἐπιμελούμενοι 1, 88, 2; 11, 87, 4; ἐπιμελεῖσϑαι 19, 95, 7, ut omittam 3, 1, 2, ubi reliqui ἐπιμελεῖσϑαι, tanquam ab eclogario aliter haec conformante positum, etsi sustuli ἐπιμελῶνται ib. 3; idem cadit in μεταμέλομαι. Composita cum ἔτος etsi servant plerumque α interpositum, tamen quod 2, 55, 3 in melioribus est τριάκοντ᾽ ἔτη pro τριακονταετοῦς, prodere videtur τριακοντέτους, ut πεντετηρίδα pro πενταετηρίδα est in uno (E) 5, 32, 6. Εὐϑηνεῖν 4, 80, 4, scribendum esse εὐϑενεῖν ipsae librorum varietates (εὐϑεν. D, ἐσϑεν. C, εὐϑην. F) ita produnt ut apud alios plerosque quibus illatum η. De quo dixi ad Stephanum. Ἕως quum sit ubique, ferri non potuit semel illatum 1, 32, 5 τὴν ἠῶ. Ἡλίου πόλις, non Ἡλιούπολις, scripsisse videri Diodorum dicetur infra in Νέα πόλις. Ἡρακλεῶται quum sit 15, 81, 5; 18, 56, 5; 20, 56, 3; 20, 109, 6, ferri non potuit Ἡρακλειῶται 14, 31, 1, ubi alterum est in libris nonnullis, aut Ἡρακλειωτικῶν 26, 13, 1. Θάμνος etsi genere feminino est 2, 49, 3 χόρτοι καὶ ϑάμνοι βαϑεῖαι τοσαῦται πεφύκασιν, ubi vel ϑάμναι Εὐϑύς ante vocalem 4, 36, 4; 4, 51, 5; ante consonantem 4, 49, 5; εὐϑύ ante consonantem 2, 12, 2; 3, 5, 1; 4, 38, 4; 4, 48, 3 etc. Ἕψειν pro ἕψειν 3, 62, 7; 4, 52, 3; καϑεψώμενος in D 1, 40, 7; ἑψῶντες in CF 1, 84, 5 etc. Θρυλλούμενον pro ϑρυλούμενον omnes 3, 37, 2.