Textus Originalis
DE SERMONE DIODOREO. LIII
in D, tamen quum 4, 20, 3 εἴς τινας ϑάμνους, ἐν αἷς τεκοῦσα, idem praebeat οἷς, altero quoque loco fortasse latet vitium, quum mire dictum sit βαϑεῖαι τοσαῦται, et scribendum βάϑει τοσοῦτοι. Feminini enim generis quam suspecta sit fides etiam Themistii ostendit se ipsum refellens exemplum quod allatum in Thes. Stephani. Θραῦμα quum 3, 12, 6 ex libris ABCG, inter quos optimi duo, et Agatharchidem describentis Photii Bibl. p. 448, 17 codice optimo pr. manu, restituissem, idem sine libris 17, 20, 5 scripsi pro ϑραῦσμα, quod etiam Aesch. Pers. 425 tollit codex Mediceus, et meliores Pausaniae 5, 20, 8, et Luciani Hist. c. 25 unus qui ϑραυμάτων, ut nemo sit dubitaturus de expungendo apud illum quoque σ. Ita κονιάσμασι unus pro κονιάμασι 20, 8, 3, et saepe scribitur χροῦσμα pro κροῦμα, et quae sunt alia huius generis, ut χρίσμα, de quo dixi supra (p. XLII) ubi de perfecto κέχρισμαι. Ἱππάρχην 11, 30, 3, bis scribendum ἵππαρχον, ut est 12, 64, 1; 12, 80, 7; 14, 93, 2; 15, 85, 7; 19, 72, 6; 19, 76, 3, ut 20, 7, 4 male illatum τριηραρχῶν pro τριηράρχων, quod est 20, 51, 3 et 13, 71, 2; 13, 77, 6 τριηράρχαις pro τριηράρχοις, quod est in uno 20, 7, 4 [at τριηράρχην 24, 1, 6]. Neutrum enim illorum dixit Diodorus, quantumvis diceret βοιωτάρχης, etsi in hoc quoque variant libri 15, 62, 4, et νομάρχης. Ἰχϑῦς nominativum pluralis praebent libri optimi 3, 15, 4, ubi deteriores (C) cum Agatharchide p. 449, 7 ἰχϑύες. Sed ἰχϑύες iidem 1, 35, 5, ubi ceteri ἰχϑῦς. Et quanquam ἰχϑύες est etiam apud Atticos, tamen apud Diodorum haud dubie utroque praestat loco ἰχϑῦς, quum etiam apud Pausaniam, qui ἰχϑῦς habet 4, 34, 1, 2; 8, 21, 2 bis; 9, 24, 2, unus tantum altero loco praebeat ἰχϑύες. Ἱδρυνϑείς saepius pro ἱδρυϑείς in libris II classis.