Textus Originalis
LIV PRAEFATIO.
Ἰχϑῦς accus. omnes 2, 4, 3; 3, 22, 3; 11, 25, 4; 17, 75, 3, pro quo male ἰχϑύας D 5, 3, 5, ut meliores apud Agatharchidem p. 449, 17. Ita βότρυας 3, 63, 3, haud dubie scribendum βότρυς, ut est 4, 35, 4; 3, 70, 8 (3, 62, 5 D). Sic τοὺς στάχυς 1, 14, 2; 5, 21, 5. Καϑαίρω quod semel in omnibus 12, 58, 6 aoristum habet scriptum per η ἐκάϑηραν, et in duobus 20, 91, 8 ἀνεκάϑηρε, redarguit quae sunt 4, 13, 3; 4, 31, 4; 4, 69, 4 καϑῆραι, 4, 18, 3 ἐκκαϑάρας; 18, 59, 4; 18, 71, 2 et 4 ἀνακαϑάρας. Nam recta vel multo recentiores usos esse forma ostendunt libri Athenagorae p. 315 E, προκαϑήρας praebentes ubi editi — α. Cf. dicenda in Σημαίνω. Καϑάρειοι 5, 33, 5 (καϑαροί D), et καϑαρειότης 5, 46, 2 restitui pro καϑάριοι et καϑαριότης, quae nihili sunt. Καίω, aliquoties in libris recte scriptum κάω [κατακάεσϑαι D 1, 77, 8; ἐπικάεσϑαι D 3, 23, 3; ἐξεκάετο 13, 112, 1], ubique sustuli, ut κλαίω 17, 66, 5; 20, 15, 5; 33, 14, 5; 37, 12, 3, quemadmodum αἰετὸς deteriores (CD!) 4, 15, 2, et αἰεὶ tricies fere in D illatum pro ἀεί. Quibus nihilo verius videtur ἐλαία, constanter sic scriptum in libris. Καλχηδὼν etsi omnibus in libris est in Χαλκηδών mutatum 12, 82, 2; 13, 64, 3; 13, 66, 3; 19, 60, 3, Diodorum tamen, ut Polybium, scripsisse Καλχηδὼν prodit argumenti scriptor 1. 12, ubi libri Καλχηδόνιοι vel Καρχηδόνιοι. Non dubitavi igitur restituere ei quod aegre servatum apud Xenophontem librarii vel Thucydidi et Demostheni eripuerunt, nisi quod apud hunc semel servarunt nonnulli et vix ipse optimus S. Καταρράκτης qui scripsit 17, 97, 2: Τῆς δὲ ναυαρχίδος καταρράκτῃ μεγάλῳ περιπεσούσης, etiam Nili cataractas 1, 32, 10, non ut Latini et recentiores Graeci,