Textus Originalis
LV PRAEFATIO.
simplici, sed duplici scripsisse videtur ρ, ut Strabo, apud quem contra libros plerosque illatum simplex ρ, aliique, de quibus dictum ad Thes. Stephani. Atque etiam 1, 41, 9 ὄμβροι καταράττοντες, et 17, 15, 2 ποταμὸς καταράττων μετὰ πολλοῦ ψόφου duplici videntur scribenda littera ρ, ut apud Polyb. 10, 48, 7. Κερασϑεὶς 2, 26, 7 redarguitur forma recta 20, 72, 5 libris omnibus servata κραϑεῖσαν, et 4, 3, 4 κεκραμένους. Nec dubium non minus fallere exemplum Xenophontis Anab. 5, 4, 29, ubi deteriores κεραϑείς, et pauca Platonica de κερασϑεὶς et ἀνακερασϑείς, atque duplo pluribus formae κραϑεὶς redargui, quum vel apud Plutarchum et Philonem sit ἀνακραϑεὶς et κεκραμένος, ut mirum sit si ἐπικερασϑεὶς scripserit Dionysius A. R. 1, 29, p. 76, 6 potius quam quod propemodum vel apud Galenum ad Thes. Stephani citatum superest ἐπικραϑείς, idemque 1, 60 ἀνακερασϑέντες, quomodo Hesychius interpretatur formam ἀνακραϑείς, et 1, 89 συγκερασϑέντων, quum 2, 46 pro συνεχράϑησαν ἀλλήλοις ipse Vaticanus praebeat συνεκράσϑησαν, unde intellegitur quomodo ortae sint formae illae toties alteris suppositae, et idem Dionysius scripserit ἀνακεκραμένης 1, 77 med., ἐγκεκραμένας 2, 22 med., κεκραμένην 2, 24, 3, ut Luciano Dial. Mer. 4, 4 appareat eximendum esse κεκεράσϑαι vel adeo κεκερᾶσϑαι, restituto κεκρᾶσϑαι. Κρίβανος an improbatum Atticistis κλίβανος dixerit Diodorus 2, 49, 3, incertum faciunt libri optimi (CD) λ praebentes. Sed iidem (AC) fere 2, 58, 5 περιναύσια pro περιναύτια, quod refellit ναυτία (ναυτιλία D) 4, 47, 4, ut Polybio quoque 31, 22, 1 perperam putem illatum Κιννάμωμον D 1, 91, 6 et 3, 46, 3. Κρεωφαγίας D 3, 31, 3; κρεοφαγούμενοι 2, 54, 6.