Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. LXI

DE SERMONE DIODOREO. LXI

in forma recta, quam vel in argumento libri quarti servarunt optimi. Μόγις, non μόλις, dixisse Diodorum ita probant ipsae librorum varietates, ut haud dubie Photii sit μόλις 31, 5, 1 (at exc. Vat. μόγις 31, 5, 2); 36, 2, 2; 36, 6; 37, 2, 3 (ut idem Photius contra Diodori libros 3, 17, 4); et librarii 5, 33, 1. Μολυβᾶς, quod est in optimis 2, 10, 5, etiam alibi hoc vocabulum et quae ab eo ducuntur persuadet per υ, quod interdum praebet liber unus et alter, ut 3, 14, 3, potius esse scribendum quam per ι. Ναῦς pro νῆες illatum 11, 19, 3, per praecedens 2 πολλὰς ναῦς, et ib. 24, 2; 13, 13, 4; 13, 46, 1; 13, 77, 6; 13, 78, 3; 13, 100, 3; 14, 60, 6; 14, 62, 2; 14, 72, 4 et 5; 15, 41, 3; 17, 97, 1; 22, 8, 5; 23, 15, 4, plurima redarguunt formae rectae exempla, et ipsae librorum 2, 17, 1, ubi νῆες plures de melioribus (AB); 11, 60, 3; 12, 54, 6; 19, 62, 7; 19, 103, 5; 20, 52, 5; 20, 61, 6, varietates. Νέα πόλις qui alibi semper divisit, non scripsit 20, 18, 1 Νεαπόλεως et 32, 12, 1 Νεαπόλει, sed Νέας πόλεως et Νέᾳ πόλει, quod ex libris restitutum 20, 44, 1. Atque sic etiam Ἡλιούπολις 1, 57, 4; 1, 59, 3 et 4*); 5, 57, 2, scribendum erit Ἡλίου πόλις, ut 1, 84, 4 reapse scribit Eusebius Praep. 2, p. 51, B, quum libri optimi 1, 75, 3 ἐξ Ἡλίου γὰρ πόλεως praebeant pro ἐξ Ἡλιουπόλεως γὰρ, ut Stephani quoque Byz. codex Rehdegeranus dividit et Strabo, qui dicit etiam ἡ τοῦ Ἡλίου πόλις, et recte nunc dividitur apud Herodotum, sed gentile Ἡλίου πολίτης, quod apud Stephanum scribitur Ἡλιοπολίτης, restituendum est Herodoto, eademque scrip- *) D ἡλίου πόλεως 1, 57, 4; ηλιουπόλει (sic) 1, 59, 3 et 4.