Textus Originalis

LXIV PRAEFATIO.

LXIV PRAEFATIO.

4, p. 244, 3, παλαιοτέρων, ut 4, 1, πάλαι Reiskius optime correxerit παλαίτατα. Παλαιστή, quod est 1, 55, 9, et in διπάλαιστος 5, 30, 4; 18, 26, 5, Diodoro non magis puto relinquendum quam Polybio, cuius libri constanter ut Xenophontis in Cynegetico, servant σθ pro confirmato inscriptionibus στ. Παρανομεῖν quum 3, 5, 2 flectatur παρανενομηκότα; 4, 27, 1 παρανενομηκέναι; 12, 16, 5 παρανενομηκότων; 17, 106, 2 παρανενομήκασι, et ibidem et 31, 8, 1 παρανενομηκότας, ferri non potuit 1, 78, 3 παρηνόμησεν, quum vel apud Pollucem 7, 78 pro παρηνομημένα alius liber praebeat παρανενομημένα, etsi in altero augmento consentiunt libri Dionis Cassii, non tantum in Xiphilini epitome, sed etiam in superstite operis Dionei parte, fortasse apud hunc quoque non minus fallentes quam apud alios, de quibus v. Thes. Stephani. Nihil ineptius fingi potest formarum πεζικὸς et πεζὸς alternatione, quae ut apud veteres, etiam apud Diodorum ita obtinet in libris ut horum apud eum ego exemplum sequi non minoris duxerim superstitionis quam apud Xenophontem aut Polybium. Nemo enim credat Diodorum 11, 16, 2 τὸ πεζικὸν στρατόπεδον, sed 11, 17, 2 τοῖς πεζοῖς στρατοπέδοις, aut 11, 20, 2 πεζικὰς τε καὶ ναυτικὰς δυνάμεις, sed continuo πεζὴν δύναμιν, ib. 3 τῷ πεζῷ στρατεύματι, τῇ ναυτικῇ δυνάμει; 18, 41, 2 βοηϑείας πεζῆς τε καὶ ναυτικῆς, sed 15, 2, 1 scripsisse συνεστήσατο δύναμιν ναυτικήν τε καὶ πεζικὴν μεγάλην. τὸ μὲν γὰρ πεζὸν στράτευμα μυριάδων ἦν τριάκοντα..... στρατηγοὺς δ᾽ ἀπέδειξε τῆς πεζῆς δυνάμεως Ὀρόντην, τῆς δὲ ναυτικῆς Τιρίβαζον, nec priori quoque loco πεζήν, ut est 11, 5, 1 τῇ πεζῇ στρατιᾷ, et 11, 59, 2 τὴν πεζὴν