Textus Originalis
DE SERMONE DIODOREO. LXXI
quum dixisse videatur Diodorus, quod 14, 23, 2 est τοσοῦτ᾽ ἐπὶ αὐτούς, haud dubie*) scribendum τοσοῦτον. Τρωγλοδύτης etsi libri constanter scribunt cum λ, tamen quam fallax sit eorum fides ostendunt libri Strabonis, qui etsi ceteris locis iisque multis conspirant in eadem scriptura, uno tamen loco optimus et saepe solam veram servans scripturam codex Vaticanus 16 p. 768 bis exhibet formam Τρωγοδυτική. Atque Epitome libri 16 p. 574, 18 ed. Krameri Τρωγοδυτῶν et 16 ὅτι Τρωγοδύται ἄνευ τοῦ λ λέγει ὁ Στράβων. Cuius diserti testimonii, quo constanter hanc illi formam esse restituendam evincitur, ignarus adhuc Letronnius, qui iam Recherches sur le livre De mensura orbis terrae par Dicuil p. 77 scripserat: 'Trogoditis Arabia. J'écris Trogodytis et non Troglodytis, parce que c'est l'orthographe constante des manuscrits de Pline [cui constanter restituit Detlefsenus], Solin, Mela (Ciacconius ad Mel. 1, 8, 43), Isidore (passim; au lieu de Tragodytae [9 c. 21, p. 121B] lisez Trogodytae) et qu'il ne me paraît pas prouvé que les géographes latins ne s'en soient jamais servis. On sait en effet que les Grecs disaient τρώξ, τρωγός (racine de Trogodytis) aussi bien que τρώγλη, racine de Troglodytis (Salmas. Ex. Plin. p. 894, F. Vossius ad Melam 1, 4, 31)'; idem Recueil des Inscriptions gr. et lat. vol. 2 p. 247 ad inscriptionem CXC, in qua ΑΦΙΕΡΩΘΕΙΣ ΕΚ ΤΡΩΓΟΔΥΤΩΝ scribit: 'S'il y a Τρωγοδυτῶν au lieu de Τρωγλοδυτῶν, comme la copie l'indique clairement, ce sera la première fois que cette orthographe se rencontre en grec; mais elle est autorisée par les manuscrits de Pline etc.' Fortasse igitur haec *) at τοσοῦτ᾽ εὐνοίας D 4, 30, 2, qui unus recte τοσοῦτο γὰρ 4, 29, 6 (sed cum omnibus τοσοῦτον γὰρ 2, 12, 1).