Textus Originalis

LXXII PRAEFATIO.

LXXII PRAEFATIO.

scriptura Graecis non minus reddenda quam Latinis, etsi nullum eius vestigium in libris Diodori*) pariterque Herodoti et Aristotelis: Dindorf ed. Teubn. V p. XIII. Υἱεῖς quum sit in omnibus tantum 12, 12, 5, ut 2, 20, 3 Gemistus υἱεῖς, ceteris locis omnibus iisque permultis υἱούς, credibile est formae υἱεῖς non maiorem apud Diodorum quam apud Polybium esse fidem, ut υἱοὺς semper dixit Dionysius. Φάρυγα 2, 58, 3 scripsi pro φάρυγγα. Quod nihili esse hodie nemo dubitat. Φέρω verbi aoristos inter primum et secundum activi in participio maxime ita variat scriptura ut modo omnibus modo melioribus in libris sit aut prior aut alter, et nemo dixerit secundo tantum an priori promiscue cum illo usus sit Diodorus**). Sed verbi φορέω aoristo novicio φορέσασα 16, 64, 2 Diodorum liberat (P praebens φορήσασα et) ἐμφορήσας 16, 93, 7 et 19, 70, 5. *) 3, 31—40 D cum ceteris libris exhibet Τρωγλοδ-, at 1, 30, 3; 3, 41, 4; 3, 48, 5 Τρωγοδυτική, neque id casu factum est. Nam illa pars 2, 46 — 3, 40 in D suppleta est manu saeculi XIII. Nunc me paenitet formas sine λ scriptas Diodoro non reddidisse. **) ἐνέγκαι ante consonantem 15, 71, 1; 13, 102, 2; 16, 10, 4; 15, 55, 4; sed ante vocalem ἐνεγκεῖν 1, 87, 8; 1, 97, 4; 11, 59, 1; 13, 19, 5; 19, 95, 7; 20, 25, 4: explicavit optime Kaelker p. 309. — Ceteris in formis Diodorus aoristum primum praetulisse videtur, secundi aoristi formas in primi libris non inveni nisi has: διενεγκόντας 1, 26, 7 (omnes); 2, 43, 4 (DG); 3, 65, 6 (D); 4, 71, 1 (D) [contra 4, 40, 1]; μετενεγκόντας 1, 46, 4. — φορεῖν aliquotiens pro φέρειν restituendum esse monet Hertlein, ut 3, 35, 2 et 5, ubi Agatharchides praebet φορεῖ et φορεῖν. Χερσόνησος pro Χερρόνησος (quod omnes praebent 4, 50, 3) scriptum exstat in omnibus libris 3, 44, 7 atque in D 3, 39, 3; 3, 50, 4; 3, 53, 6.