Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. LXXIII

DE SERMONE DIODOREO. LXXIII

Χρῖσμα, quod est 2, 9, 2, Diodorum scripsisse videri χρῖμα dixi supra, ubi de perfecto κέχριμαι, et s. v. πόμα. Φιλογύναι scripsisse Diodorum 5, 17, 3 μάλιστα δὲ τῶν ἁπάντων ὄντες φιλογύναιοι προτιμῶσιν αὐτάς, ut Polybius 10, 19, 3 συνειδότες φιλογύνην ὄντα τὸν Πόπλιον, conicio ex eo quod et apud Polybium libri nonnulli φιλόγυνον et Suidas v. Πόπλιος supposuit φιλογύναιον, et Regum 3, 11, 1 φιλογύνης plures mutant codices in φιλογύναιος, quod ne Philoni quidem tribuendum videtur II p. 301, 9 καὶ οἱ φιλογυναίοις συνουσίαις ἐπιμεμηνότες, ubi φιλογύναιοι Schleusnerus Lex. V. T., sed praestat fortasse φιλογύναι οἱ συνουσίαις ἐπιμεμηνότες, idemque videtur restituendum Platoni Conv. p. 191 D φιλογύναικές τ᾽ εἰσι, sequente continuo γυναῖκες, nisi certiori haec forma quam uno unius loci tam ancipitis confirmata fuerit testimonio: Dindorf edit. Teubn. V p. X. Nomina Spartana in ας, quae in ης saepe terminantur in libris, ut Λεωνίδης, plerumque sic, raro per α, et Λεωτυχίδης modo sic modo Λεωτυχίδας scriptum, Καλλικρατίδης 13, 76, 2, sequente ib. 4, et 13, 78, 4 et 50; 79, 4 seq.; 97, 3 seq.; 98, 1 seq.; 99, 3 seq. Καλλικρατίδας, semper scribenda esse per ας non minus certum quam Boeotica, ut Ἐπαμεινώνδας et Πελοπίδας. Ὀφελεῖν pro ὠφελεῖν saepius scriptum est in D. Denique non est silentio praetereundum Dindorfium semper σσ pro ττ scripsisse, cum codices ac praecipue libri secundae classis formis cum ττ scriptis faveant, quarum exempla, ut omittam ϑάλασσα τέσσαρες aliaque sescenties repetita, pauca referam: κασσίτερος omnes 3, 14, 3; omnes praeter F 2, 36, 2 — κολοσσικός omnes 1, 46, 1 et 2, 34, 5 (contra omnes κολοττός 1, 67, 1) — λύσσα omnes 2, 6, 10 et 4, 11, 1.