Textus Originalis

LXXIV PRAEFATIO.

LXXIV PRAEFATIO.

Nec Ζημάρατος 11, 6, 1 scripserat Diodorus, sed Δαμάρατος, ut est in uno. Haec igitur praecipua sunt de hoc genere, in quo Diodori quoque, ut aliorum omnium scriptorum, libri ita fallunt et vacillant ut qui illorum vestigia sequatur, saepissime non solum inops consilii sit haesitaturus, sed etiam iniuriam facturus Diodoro, non indigno qui non minorem certe quam ipse orationi suae impendit curam experiatur eius qui reliquias operis ampli multisque rebus memorabilibus quas ex optimis excerpsit scriptoribus referti ad pristinam studeat formam revocare. Quibus quae addenda sunt alia haud pauca eiusdem generis et quae praeterea libris permulta graviora illata sunt vitia, de iis in annotationibus*) erit agendum. *) Hae adnotationes, quas Dindorf in inscriptione singulorum tomorum ac disertis verbis T. V p. XV promiserat, numquam publici iuris factae sunt; neque in scriniis eius quidquam utile reliqui fuisse docuit me bibliopola, in cuius possessionem libri et scripta Dindorf venerant.