Textus Originalis

LXXXIV ARGUMENTUM LIB. III.

LXXXIV ARGUMENTUM LIB. III.

Cap. 57. Annona ibi copiosa. Litterarum studia, maxime astrologia. Scriptura deorsum ducta. Aetas longissima. Vitae spatium lege definitum. 58. Mulieres communes. Bestiae singulari forma. Septentriones non videntur. Puerorum ingenia per volucres explorantur. Natu maximus rex in singulis tribubus. Insulae sunt septem eiusdem generis. 59. Victus ratio in his insulis frugalis. Dii. Terrae proventus et animalia. Vestitus. Sacrorum et funerum ratio. 60. Iambuli reditus in Graeciam. LIB. III. 1. Breviarium primi et secundi libri. 2. Aethiopum historia. Hi primi homines fuisse videntur, utpote autochthones solique proximi. Primi deos coluerunt, ideoque diis grati et tuti ab exterarum gentium imperio. 3. Ex Aethiopia in Aegyptum colonia ab Osiride deducta. Quare Aegyptiis sunt eaedem leges et ritus iidem, idem scripturae genus, nempe hieroglyphicum. Sacra etiam regumque insignia eadem. 4. De litteris Aethiopicis sive hieroglyphicis. 5. Leges Aethiopum singulares. Reges e sacerdotibus ac per sacerdotes leguntur; iidem arbitrio suo nihil, omnia e legibus decernunt. Capitis damnati ipsi se vita privare debent. 6. Regi sacerdotes per nuntium mortem imperant. Ergamenes primus hunc usum abolevit. 7. Regis amici iisdem quibus rex deformatur naevis se afficiunt et cum eo mortem obeunt. 8. Aethiopes extra Aethiopiae fines. Aethiopum corpora et ingenia. Arma, vestitus; victus. 9. Aethiopum supra Meroen insulam habitantium theologumena. Insunt quoque athei. Ritus sepeliendi varii. Reges creant vel formosissimos vel pastores optimos vel opulentissimos vel fortitudine probatissimos. 10. De regione fertilissima et amoenissima certant Libyes et Aethiopes. Elephantorum et draconum certamina. 11. Recensus scriptorum rerum Aethiopicarum. 12.—14. Fodinae aurariae in confiniis Aegypti et Arabiae et