Textus Originalis

XIV PRAEFATIO.

XIV PRAEFATIO.

CODICES SECUNDAE CLASSIS. C Vaticanus codex 130 in charta Pergamena scriptus saeculo XII: qui quamvis multis lacunis glossematis scholiis scateat, omnium tamen dignissimus videtur, qui iterum diligentius perquiratur. Quibus verbis collationem in editione Wesselingiana propositam neglegentiae nequaquam insimulare studeo, immo auctor eius gratiam nostram atque etiam laudem sibi conciliavit, sed est cur ex hoc libro alterius classis optimo post centum fere quinquaginta annos denuo collato spicilegium haud spernendum conquiri posse arbitremur. L Laurentianus codex 16 plutei LXX membranaceus in 4° minore saec. XV nitidissimus optimeque servatus constat foliis 167 (Bandini catal. cod. Graec. II 676): cuius libri luculentum specimen Wesselingio miserat A. Cocchius, quo, quia spissum et bibliopolae damnosum videbatur negotium, frui Wesselingio non licuit. Id tamen satis animadvertit, in plerisque hunc librum cum Claromontanis (F et G) amice consentire (Wess. ed. I praef.) — Collatione indiget ac dignus est.