Textus Originalis
DE CODICIBUS. XV
Venetus codex membranaceus foliorum 188, manu Caesaris Strategi scriptus saec. XV, olim monasterii Dominicanorum S. Joannis et Paulli, exstat nunc in bibliotheca Marciana (Suppl. class. VII cod. 7). In tegumento libri fere soluto inscripta sunt haec: πρῶτον τῷ ἐπιεικεῖ καὶ πεπαιδευμένῳ εὐπατρίδῃ κυρίῳ Ἱερωνύμῳ Ζήνῳ — subscriptio autem haec est: Θεοῦ τὸ δῶρον . ἠδὲ Καίσαρος πόνος (G. Schneider l. c. p. 18). Huius libri collatio per abbatem Blasium Caryophilum facta Wesselingio oblata est, postquam tres libros typis excudendos curavit. Ex illa collatione facile sibi quisque persuadebit codices M et F artissime inter se coniunctos esse; atqui codices M et L sunt simillimi: sequitur ergo ut tres hi libri eiusdem stirpis sint. Quod quamvis sit rationi consentaneum, magnam tamen habemus gratiam Georgio Schneider, qui id paucis quidem sed aptis illustravit exemplis: I 12, 3 τοῦτο μὲν γὰρ εὔηϑες ὑπάρχειν om. FLM. 17, 4 μάλιστα πάντες — τούτῳ τῷ ϑεῷ om. LM.*) 98, 3 τὴν φορὰν — παρ' αὐτοῖς om. FLM. Pro antecedentibus vocabulis ἐναντίαν δὲ τοῖς spatium est vacuum relictum in LM. 98, 6 κατὰ δὲ τὴν — συντελεσϑῆναι om. FM (servavit L). Praeterea codices L et M argumentis librorum (praeter summaria duorum primorum libri secundi ca- *) Adnotat Wesselingius eadem verba omissa esse in codice Claromontano 2 (=G), sed verisimillimum est corrigendum esse Claromontano 1 (=F) vel Claromontanis duobus. Nam eodem Wesselingio auctore codicibus F et M plurimae lacunae sunt communes.