Textus Originalis

XL PRAEFATIO.

XL PRAEFATIO.

Dionysio, Dioni Cassio, aliisque illato dixi ad Stephanum. Neque quod 11, 13, 2 est: Οὗτοι γὰρ ἐδόκουν καὶ φιλοτιμηϑήσεσϑαι, scripserat Diodorus, sed φιλοτιμήσεσϑαι, et Plato, Demosthenes et alii omnes, quo ipso etiam τιμηϑήσεσϑαι 15, 74, 1; 16, 75, 4, quamvis passiva significatione positum suspectum redditur, pariter atque 20, 3, 3; 27, 13, 3 ἡττηϑήσεσϑαι et ἡττηϑησόμενον. Nam in utroque verbo sic peccare solent librarii, ut de priori multis ostendi exemplis ad Stephanum, de altero, etiamsi dixit Euripides, Lysias, quem p. 161, 3 ἡττηϑήσονται τῶν κακῶν, sed p. 180, p. 445, 12 ἀγαγῆσαι), ut quod ib. p. 354, 35 et 358, 32 est διϑώησαν et δοίησαν neque Polybio neque Diodoro hanc optativi formam possit vindicare, quam ego non solum illis exemi praef. ad Polyb. vol. 1, p. LIII et p. XII, aut Atticis, ut Xenophonti, de quo dixi ad Comment. 1, 4, 19, p. 44 ed. Oxon., aliique de quibus ad Stephanum v. ἀφίημι p. 2662, B, sed ne Homero quidem vindicatam putabo, donec certiori confirmatam videro exemplo quam quod unum nunc est apud illum Il. P, 733: Ἀλλ᾽ ὅτε δή ῥ᾽ Αἴαντε μεταστρεφϑέντε κατ᾽ αὐτοὺς σταίησαν, τῶν δὲ τράπετο χρώς. Nam facilis est correctio σταῖεν, τῶν δ᾽ αὖτε τράπετο χρώς, nec magis codicum consensus multis antiquitus vitiis inquinatorum tueri poterit quod non sit Homericae aetatis quam prorsus barbarum ξυμβλήσεαι pro ξυμβλήεαι in omnes illatum, quod correxi ad Stephanum v. Βάλλω p. 90, D. Cum illo autem Antiochino, sed nihilominus non Diodoreo ἐναντιωϑήσομαι, conferre licet quam ut Macedonicam, non Diodoream notavi, terminationem imperativi ωσαν pro ων, saepissime etiam Atticis illatam, ut dixi praef. ad Xenophontis Hist. Gr. ed. Lips. tertiam p. XVIII, sed ut quae certissima eius videri possint exempla, eadem vel maxime fallant, ut Euripidis Ion. 1131: Θύσας δὲ γενέταις ϑεοῖσιν, ἣν μακρὸν χρόνον μένω, παροῦσι δαῖτες ἔστωσαν φίλοις, ubi nuper restitui quod etiam sententia poscit, δαῖτας ἑστία φίλοις: Dindorf V p. XI.