Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. XLI

DE SERMONE DIODOREO. XLI

19 ὧν ὑμεῖς ἡττήσεσϑε, et non priori quoque loco scripsisse ἡττήσονται nemo credet. Nihilo melius ὠφεληϑήσεσϑαι 19, 7, 1 et, ut opinor, καταφρονηϑήσομαι 12, 4, 2, quod etsi est apud Isocratem et Lucianum, tamen καταφρονήσομαι est apud Platonem, ut certe Isocrati haec forma sit restituenda. Nam incredibilis apud omnes cernitur scriptores librariorum in his formis in alteras mutandis incuria, ut apud Diodorum 13, 92, 2 vel περιαιρεϑήσεσϑαι illatum sit pro περιαιρήσεσϑαι. Vicissim 14, 117, 5 male nonnulli ἐπιμνησόμεϑα pro ἐπιμνησϑησόμεϑα, quae una usitata in prosa forma huius futuri ut apud Pausaniam 5, 25, 1 ἐπιμνησόμεϑα καὶ τούτων mutandum putem in ἐπιμνησϑησόμεϑα, quod est 8, 9, 7; 8, 15, 4, ut μνησϑήσομαι 6, 1, 2, et fortasse ne Eunapio quidem Exc. p. 65, 19 ed. Nieb., ἐπιμνήσεται πάλιν τῶν συντεϑειμένων, relinquendum. Inter utramque formam variant libri Demosthenis p. 432, 7, Polybii 5, 33, 3, ubi optimi μεμνήσομαι, ut non dubitem Herodoto 1, 5, 177 pro ἐπιμνήσομαι restituere, quod 2, 3 habet, ἐπιμνησϑήσομαι. Nam etiam 1, 51, ubi libri ἐπιμνήσομαι, Photius Bibl. cod. 190, p. 150, 9 ἐπιμνησϑήσομαι. Optativorum forma tertiae pluralis in ειεν pro ειαν etsi apparet aliquoties in libris, ut τηρήσαιεν 2, 4, 4; προστάξαιεν 3, 37, 2, tamen nihilo verior est apud Diodorum quam apud Atticos, quibus saepe est illata. Nam et multo plura sunt formae in ειαν exempla, et ipsa librorum inter utramque variantium 20, 4, 4 fides vacillat. Eadem ratio videtur formarum illarum in είημεν et ειησαν, quae sunt 3, 15, 1, ubi βουληϑείημεν, quum talia etiam recentioribus illata arguant librorum in loco Attici apud Eusebium Praep. 15, p. 802, A, varietates διακριϑεῖμεν praebentium pro διακριϑείημεν;