Textus Originalis
XLII PRAEFATIO.
et 3, 36, 1, ubi ὑποληφϑείησαν, 3, 25, 4, ubi εἴησαν. Nam ἀξιοῖμεν est 10, 21, 2; κληϑεῖεν 18, 21, 7; καταπολεμηϑεῖεν 14, 39, 3; εἶεν 14, 21, 3. Secunda singularis indicativi praesentis et futuri medii vel passivi etsi constanter scribitur ῃ, nihilominus Diodoro haud dubie restituendum est ει. Perfectis, interdum etiam aoristis, male interpositum σ, ut non tantum constanter fere in κέκλεισμαι, semel sine σ scripto in nonnullis 19, 61, 6, et in uno 14, 66, 4, et κέχρισμαι 4, 38, 2; 17, 108, 4,*), sed, ut videtur, etiam in ἀλήλεσμαι 3, 14, 1, etsi hoc est etiam apud Agatharchidem Photii cod. 250, p. 448, 3, et περιέζωσμαι 1, 72, 2; 5, 29, 2; παρεζωσμένος fr. Escor. p. 26 ed. Müller., nisi haec quidem veteribus fuerint peculiaria, etsi περίζωμα est 3, 8, 5, Diodoro autem κέχρισμαι relinquendum, ut 2, 9, 2 χρῖσμα, quod mihi et ipsum scribendum videtur χρῖμα, ut περίζωμα. Sed ἐλασϑεισῶν 20, 51, 3 redarguit ἐξελαϑέντες, in deterioribus servatum 4, 67, 1, in plerisque 11, 23, 3. Imperativi utramque formam ita ut 13, 29, 5 et 6 fit coniunctam, ubi praecesserat ὑπομενόντων et ἐχόντων, et sequitur παραιτείσϑων — καταμεμφέσϑωσαν — ἐπικαλείσϑωσαν, quum etiam libri Xenophontis, Thucydidis, Platonis saepe sic inter se coniunctam exhibeant, nemo dubitet Diodoro librarios affinxisse, ut tollenda sit altera etiam 13, 56, 5 et 6, ubi καταδεχέσϑωσαν et παραγενέσϑωσαν. Praeter haec in formis vitiosa et ab librariis ad suam consuetudinem detorta multa sunt vocabula modo recte modo secus scripta, de quibus ut compendifacerem operam ad locos singulos singillatim dicendi, memoratu *) 4, 54, 5 κέχρημαι manu prima D.