Textus Originalis
XLIV PRAEFATIO.
item ἐπεὶ δέ: sed utroque loco tamquam nihilo certiori, ut de Polybiano dixi praefatione vol. 1, p. XLVII, illos non magis quam hos illis defendi facile intellegitur. Duplex ἂν e libro optimo D restitui 2, 40, 4, ut in omnibus est 13, 20, 5. Ἀνοίγω etsi semel apparet cum augmento ab Atticistis improbato ἐξήνοιγεν 1, 33, 11, tamen quum ceteris locis omnibus sit ἀνεω —, dubium utrum libri fallant an ipse lapsus sit Diodorus, ut Pausanias 2, 35, 1 ἠνοίχϑησαν, 4, 26, 8 ἤνοιγε dicens, etsi ἀνεωγμένων dixit 4, 5, 9, nisi quis putet etiam apud hunc fallere libros, qui tamen non, ut in N. T., variant inter utramque formam, quarum alteram illam per η et οι grammatici quidem ut prorsus barbaram reiciunt, sed praebent etiam libri Xenophontis, de quibus dixi praef. ad Hist. Gr. ed. Lips. tertiam p. XX. Ἄνοπλος etsi nonnisi 20, 110, 1 uno in libro scriptum ἄοπλος, tamen id ipsum constanter etiam Diodoro esse restituendum vix dubitabit qui contulerit quae de utraque forma dixi ad Stephanum, et ἀοίκητος pro ἀνοίκητος 3, 38, 1 et 2 bis restitutum ex libris, ut est in plerisque 4, 17, 4. Quare ἄοπλος scripsi 14, 115, 2; 14, 116, 2; 16, 10, 3; 17, 8, 5; 17, 42, 2; 17, 64, 1; 17, 84, 6; 18, 9, 5; 20, 11, 2; 20, 66, 3. Ἀντιπέρας pro ἀντιπέραν quum optimi praebeant 2, 23, 5, idem restitui 2, 47, 1; 3, 38, 4; 3, 39, 3; 3, 42, 1; 5, 60, 1; 5, 82, 1; 5, 83, 2; 13, 65, 4; 13, 79, 6, ut faciendum dixeram ad Thes. Stephani. Ἀνωτάτω etsi ex optimis restituendum fuit 2, 10, 2 pro ἡ δ᾽ ἀνωτάτη σῦριγξ, non sequitur tamen ex uno Gemisto ibidem τὴν ἀνωτάτω pro τὴν ἀνωτάτην ἀναίδην pro ἀνέδην 2, 23, 2; 9, 59, 1; 16, 37, 2; 37, 3, 3.