Textus Originalis

DE SERMONE DIODOREO. XLV

DE SERMONE DIODOREO. XLV

ἐπιφάνειαν et ex eodem, qui etiam 2, 13, 2 solus τὸ κατωτάτω μέρος pro κατώτατον, et libro uno 2, 10, 6 τῆς ἀνωτάτω ἐπιφανείας pro τῆς ἀνωτάτης esse recipienda, quippe hiatus evitandi causa consulto a Diodoro, ut videtur, non posita. Ἀξιοχρέους οὔσας 11, 34, 3 et ἡγεμόνας ἀξιοχρέους 14, 77, 6, videtur scribendum ἀξιόχρεως, quod habet vel Pausanias 7, 6, 9 ὡς μηδὲ σώζειν τὰ οἰκεῖα ἀξιόχρεως εἶναι, etsi ἀξιόχρεα est 8, 31, 9, ubi nonnulli α pro ω, quod ad ως potius referendum, ut singulari certe libri fere semper ἀξιόχρεως. Plurali tamen etiam κατάχρεοι est 32, 26, 3, ut apud Polybium quoque, quamvis accusativo ἀξιόχρεως dicentem, horum compositorum etiam formae in οι apparent. In quibus tamen etiam libri variant inter formas ω et alteras, ut Plutarchi Timol. c. 11, nonnulli διάπλεῳ pro διάπλεαι. Dixi de his vitiis ad Thes. Stephani p. 1097, A. Ἀπαράσκευος tantum dixisse Diodorum, non etiam ἀπαρασκεύαστος, quod est in omnibus 14, 47, 3 et in uno 12, 69, 4, probat ceterorum locorum omnium in altera forma consensus 2, 26, 5; 2, 29, 5; 3, 65, 3; 13, 86, 4; 16, 84, 2; 17, 86, 5; 18, 51, 2; 29, 3; 31, 42, eademque formam alteram apud Atticos inferendi librariorum consuetudo, de qua dixi ad Stephanum. In formis Ἀπόλλω et Ἀπόλλωνα, sive absit articulus sive adsit, etsi libri ita ludunt ut nihil in iis sit praesidii (cf. 3, 59), haud dubie tamen Ἀπόλλω tantum dixerat Diodorus, etsi non dixit Ποσειδῶ, sed, in quo libri perpetuo consentiunt, Ποσειδῶνα. Ἄπλατος cum recte sit 2, 49, 4 in omnibus, ἄπλατος est in libris secundae classis 3, 19, 5; 3, 40, 4; 3, 50, 4; 3, 70, 4; 4, 13, 3; 4, 21, 5.