Textus Originalis
XLVIII PRAEFATIO.
in his formis fides quae in formis ναῦς et νῆες, ut ne Dionysio quidem A. R. 1, 39, p. 98, 12 relinquendum putem βόας post βοῦς ib. 8 illatum, etsi redit p. 100, 4, 10. Βοεικὸς pro βοικὸς Diodoro quoque 2, 11, 5, ut ibidem ὀρεικὸς pro ὀρικός, et 17, 69, 8 restitui, ut aliis omnibus est restituendum quod metrum poscit apud poetas. Γαμήσαντα 2, 39, 2, et γαμήσας 13, 25, 3 et Exc. Vat. 33, 7, 6 non scripsisse qui ceteris locis omnibus multo pluribus scripsit ἔγημα, non dubitabit qui contulerit quae hoc de vitio dixi praef. ad Dionem Chrys. p. IX. Γίγνομαι et γιγνώσκω etsi vix semel iterumque praebent meliores libri, ut 1, 52, 6; 1, 66, 3; 1, 83, 4; 5, 56, 1; 17, 7, 5; 17, 58, 3, minime tamen negem constanter esse restituenda, quum non minus ludere soleant apud Atticos. Nulla enim ratio est cur Diodoro aut Dionysio Halic., apud quem et ipsum obtinet forma γιν —, non tribuatur qua non solum alii eiusdem aetatis usi sunt scriptores, ut Nicolaus Damascenus, de quo dixit Federus p. 222, sed multi etiam multo recentiores, ut uterque Dio. Δεικνυόντων 3, 9, 2; 17, 37, 5, ubi praecedit διανευόντων, scribendum esse δεικνύντων, et 19, 26, 9 δεικνύντες pro δεικνύοντες, alterius formae probant exempla 1, 75, 3; 4, 6, 4; 5, 46, 3; 16, 92, 5, et καταχωννύντες 2, 69, 8, et μιγνύντες 5, 17, 2; ἀπολλύντες 10, 9, 3; ἀναζευγνύντος 14, 20, 4; σβεννύντες 14, 90, 6; περιρρηγνύντες 17, 35, 7; ἀπορρηγνῦσα 5, 27, 1. Cui ab eclogario suppositum δεικνυόντων non mirabitur qui ibidem viderit 9, 6 ἀντεισῆξαν, et ἀφείλαντο 9, 12, 1, εἵλαντο 10, 19, 3, ἐπανείλαντο 31,