Textus Originalis

XVI PRAEFATIO.

XVI PRAEFATIO.

pitum) neglectis spatium ad illa excipienda vacuum reliquisse idem observavit Schneider. Claromontanus codex prior (F) praestat iudice Wesselingio bonitate et antiquitate codici Claromontano posteriori (G), manu Bartholomaei scripto (saec. XV; cf. Montfauc. Palaeogr. Graec. I 8): est tamen hic priori in plerisque consentaneus, ut res ipsa ostendit neque Camusatus, qui utrumque contulit, admonere neglexit (Wess. ed. I praef.) Aetatem codicis F ipse quidem Wesselingius non sine diffidentia quadam ita descripsit 'circa saeculi XII finem, ut perhibent, scriptus'; primus tamen Alfredus Jacob (Mélanges Graux 1884, p. 526) haec verba in suspicionem vocavit et id optimo iure. Inveniuntur enim in Catalogo manuscriptorum codicum collegii Claromontani (Paris. 1764) quinque codices Diodori, quorum duobus continentur primi quinque libri huius scriptoris. Describuntur autem in illo catalogo (p. 69) his verbis: No. CCXVIII Codex chartaceus in fol. (complectens folia 252) saeculo XVI exaratus ac Venetiis emptus scutis aureis decem an. 1553. Ibi continentur Diodori Siculi bibliothecae historicae libri V priores. No. CCXIX Codex chartaceus in fol. (constans foliis 237) saeculo XVI exaratus ac non compactus, quo continentur Diodori Siculi bibliothecae historicae libri V priores. (Hoc codice usi sunt in excudendo typographi).