Textus Originalis

DE CODICIBUS. XVII

DE CODICIBUS. XVII

Cum vero Wesselingius (edit. I praef.) et ipse testetur alterum codicem Claromontanum (F) ab Henrico Stephano in procuranda Diodori editione adhibitum ideoque variis notis et additionibus instructum esse, pro certo habemus illos libros in catalogo Claromontano descriptos esse eosdem, quorum lectiones Wesselingius ex Camusati scriniis edidit. Quodsi verum est, uterque codex et F et G saeculo XVI est adscribendus; nam catalogus bibliothecae Claromontanae utique maiore fide dignus est quam Wesselingius, qui illos libros nunquam vidit et ipse, ut diximus, verbis parum certis descripsit. Huc accedit, quod sibi ipse repugnat, cum in praefatione codicem F notis Stephani instructum esse dicit, alio autem loco (I p. 326) memorat notam Stephani margini codicis G inscriptam. Unde apparet, id quod per se veri simillimum est, codices Claromontanos F et G a Wesselingio, quippe qui non suis oculis, sed alterius adnotationibus usus sit, saepius inter se esse mutatos. Contra ea catalogi verba, priorem codicem Claromontanum 'Venetiis emptum' esse, pretiosissima sunt, quia codicem Venetum M cum Claromontano F plurimis locis consentire constat. Denique cum codex F etiam pluribus lacunis quam M deformatus sit, codex M ergo ex F descriptus esse non possit, argumentis vix convellendis comprobatum est codicem F (sicuti G) non ante saeculum XVI scriptum esse.*) Vaticanus codex 900 nisi ex paucis lectionibus, quas Wesselingius in extremo libro quinto proposuit, nobis cognitus non est. Florentinos codices Diodori complures inspexit Georgius Schneider: quorum veterrimus est codex I *) Codices F et G nunc retrusi sunt in bibliotheca Cheltenhamensi (No. 1628 et 1629).