Textus Originalis
XVIII PRAEFATIO.
plutei LXX bombycinus saeculi XIV, optime servatus. Fastidiosa tamen neglegentia librarius permulta omisit, descripsit tantum haec: I 1—5, 29—96; II; III 1—56; V 1—40; cetera ὡς μυϑώδη τε καὶ ληρώδη ὑπάρχοντα praeterit. Neque unum idemque exemplar in transscribendo secutus esse videtur, cum lectiones tertii libri propius absint a codice D, quinti libri lectiones consentiant cum F (cf. Schneider p. 19—23). Huic libro simillimi sunt plutei LXX codices 9 et 18 et 34; quorum ultimus cum Constantinopoli (anno 1427) scriptus sit, recte monet Schneider ex eadem urbe etiam codicem I ortum esse videri. In duas partes Diodori codices discedere quoniam ex quavis huius editionis pagina cognoscere licet, hac de re ne verbum quidem addam. Illud vero discrimen, quo libri ad hanc aetatem conservati dirimuntur, translaticium esse concludimus ex quibusdam litterarum commutationibus ad pristinam scripturae formam referendis; permutantur 1. litterae Λ et Δ et A I 10, 6 ἐπίκλυστον | ἐπίκαυστον CF 64, 13 Ἰναρῶν | Ἰνδῶν D III 27, 4 ἀναλώσωσι | ἀναδώσουσι F | ἀναδόσωσιν C IV 12, 1 Ὅμαδος | Ὅμιλος D 23, 5 Φιλωχάταν | Γαυχάταν II 31, 3 Κλεόδαος | Κλεόλαιος II 39, 4 καταλεχϑῆναι | καταδεχϑῆναι D 82, 4 Καλλίχαρπον | Καλαίκαρπον II 2. litterae M et ΛΛ V 26, 2 πόμα | τὰ πολλά D; cf. 3, 32, 3 IV 56, 2 ἅμα ἀλλά | II; cf. 2, 28, 6; 5, 5, 5