Textus Originalis
DE EDITIONIBUS. XXIII
dum eas nancisceretur, differendam esse putaret. 6. Supplementa Diodori e Floro, Arriano, Curtio. 7. Sequuntur adnotationes. Laurentii Rhodomani editio (Hanoviae 1604) continet, praeter Diodori libros ipsos ad verbum ex Stephani recensione repetitos, interpretationem Latinam, indices rerum, tabulas chronologicas, denique eclogas quasdam, quas Rhodomano miserant Abraham Drentwedius Augustanus et David Hoeschelius. Petrus Wesselingius editionem suam (Amstelodami 1746) tam uberibus frugibus ingenii et industriae complevit, ut hinc tamquam ex horreo omnes deinceps editores plurima depromerent. Summis laudibus eius doctrinam extulit Reiske in praefatione animadversionum suarum, Dindorf tamquam invidens eius gloriae obtrectavit. Wesselingius multorum codicum lectiones protulit, quas aut hereditate a Camusato acceperat aut per amicos colligendas curaverat, tum singulari doctrina res explanavit et verba exemplis aliunde petitis seu correxit seu comprobavit, deinde indices vocabulorum locupletes congessit, denique fragmenta librorum deperditorum apud alios scriptores investigata addidit. Quibus si ea, quae post Wesselingium ad Diodori bibliothecam historicam colendam effecta sunt, comparaverimus, erit quod nos neglegentiae nostrae pudeat. L. Wachler editionem Diodori 'ex recensione Wesselingi' instituit (Lemgo 1795), sed primum tantum volumen libros I—XI continens perfecit. Quem librum cum frustra in compluribus bibliothecis quaesiverim, diiudicare nequeo, num Eichstaedt iure tam acerbe in eum invectus sit. Bipontina editio, excusa inter annos 1793 —