Textus Originalis
XXIV PRAEFATIO.
1807, continet praeter ea, quae Wesselingius suppeditaverat, commentationes, quas C. G. Heyne de fontibus Diodori et Ier. Nic. Eyring de virtute et oeconomia eius bibliothecae scripserant; pretiosissimum autem additamentum huius editionis est collatio codicis D (et N), quae cum sero oblata esset, Bipontinae editioni ipsi adiumento esse non potuit (cf. tom. IV praef. et X p. 391). Eichstaedt nescio quo casu impeditus duo volumina edidit Halis Saxonum anno 1800 et 1802, quibus continentur libri I—V et XI—XIV. Novis subsidiis, quae quidem in codicibus vel membranis essent, caruit, dum ex Augustano et Monachiensibus*) codicibus lectionum varietatem impetravit (I praef. LI et II praef. IV); animadversiones autem et indices locupletissimi, quae in titulo promisit, nunquam excusa sunt. Tamen haec editio minime est vilis, cum Eichstaedt Diodorum non paucis vitiis ingenii sui et doctrinae ope purgaverit; quarum emendationum multas in praefatione tomi prioris diserte explanavit. — In rem esse videtur ad verbum reddere, quae de consilio editionis suae exposuit (I praef. XII): 'Arduum esse agnovi et fateor: sed nne aut suscipiens expavescerem aut suscepti vim sentiens animo debilitarer, magna illius, qui imposuerat, auctoritas effecit. Nimirum ante hoc ferme decennium ad novam Diodori procurandam editionem animum adiunxerat Fridericus Augustus Wolfius. Versabatur praestantissimi viri consilium in eo, ut *) Unus ex his fuit cod. Monac. Graec. 48 saec. XVI, cuius in fol 455 scripta sunt haec: 'Collatio facta cum edit. Amst. et missa Prof. Eichstaedt Ienam — I. Hardt.' Continet libr. II 1—34, quae Gemistus ex Diodoro compilaverat; ipse contuli, sed operam perdidi.