Textus Originalis
DE EDITIONIBUS. XXV
editio Diodori emitteretur forma habili et ad usum expedita, textuum nitida descriptione commendabilis, annotationum mole non onusta, omninoque tali habitu, quam et emere valerent non nimis numati nec respuerent copiosi, et tractare vellent hi, qui magna volumina exhorrescentes, ipsos dumtaxat scriptores, non eorum quaererent enarratores. Proinde nihil ipse addere constituerat praeter notationes temporum et brevia argumenta. Wesselingi notas, incertum erat, an librarius subinde per alium virum doctum curaturus esset singulari volumine adiciendas. Quamquam huic consilio minime adversabatur Wolfius, recte iudicans commentariis huiusmodi, qui rari essent, denuo et vili pretio recudendis magnam a multis gratiam iniri simulque ipsum adiuvari doctius studium antiquitatis.' Ludovici Dindorf nomen prae se ferunt quattuor Diodori editiones (praeterimus enim editiones Tauchnitzianas): Lipsiensis anni 1826 (4 vol. apud Weidmann in 12°), Lipsiensis 1828—1831 (5 vol. apud Hartmann in 8°) continens Wesselingi notas et apparatum criticum, Parisina 1842—1844 (2 vol. apud Didot in 8°) Graece et Latine, Lipsiensis 1866—1868 (5 vol. apud Teubner). Quibus editionibus ad Diodori libros castigandos permultum contulit cum ingeniosis coniecturis tum ea re, quod primus quanti codex D sit intellexit eiusque lectiones sescentis locis restituit. Optime autem meritus est de fragmentis colligendis et disponendis. At in codices ipsos non descendit; nam verba eius in prima pagina editionis a. 1866: 'codicis Monacensis de legatis tituli n. 267 nonnihil profuit accuratior ab me ipso instituta comparatio' ridicula non videri non possunt reputantibus in illo codice vix ducenta verba Diodori (fragm. XXXI 15, 2—3) inveniri.