Textus Originalis

XXVI PRAEFATIO.

XXVI PRAEFATIO.

Immanuel Bekker edidit Diodorum Lipsiae 1853 — 1854 (4 vol. apud Teubner); singulis tomis praemissus est brevis lectionum variarum index. Dolendum est, quod Bekker ingenio suo tam multis in scriptoribus Graecis exercitato ac spectato in Diodori editione parce usus est, nedum laborem codices denuo perquirendi in se susceperit. Restat ut paucis de huius editionis institutis rationem reddam. Quae cum parata sit, ut in locum Dindorfi editionis Teubnerianae succedat, primum cum ea est conferenda. Delectum variarum lectionum, quas Dindorf omiserat, singulis quibusque paginis addidi; cui ut spatium fieret, commentationes Heynei et Eyringi exterminatae sunt. Quamvis enim sint pretiosae, tamen eas recipere modum talium editionum, qualis haec est, excedere videtur, praeterquam quod ipsae hodie egent correctionibus. Attamen si viri docti his aegre carebunt, nihil obstat, quin posteriori tomo inserantur. De apparatu critico scito haec: lectiones ex codice D allatae nituntur in accuratissima Richardi Bergmann collatione, ceteras omnes debemus Wesselingio. Facilimum scilicet fuerat, id quod Dindorf in editione sua a. 1828 fecerat, totam lectionum molem a Wesselingio aliisque congestam reddere; sed bibliopolae atque legentium intererat censura subtili adulterinas lectiones amoveri. Quo in delectu quam difficile sit rectum modum tenere nemo non sentit. Summum autem est mea quidem sententia, non tam lectionum singillatim delectum habere quam ipsorum codicum. Quare facilius a me impetravi, ut centies libros A et B (ex codice D descriptos) neglegerem prae una lectione D etiamsi manifesto vitio corrupta. Saepius