Textus Originalis

DE EDITIONIBUS. XXVII

DE EDITIONIBUS. XXVII

enim accidit, ut ex vitio vetusti codicis librarius posterior speciosam correcturam finxerit, aut ut idem vel simile vitium alibi lateat nondum agnitum, aut ut legentes vicino vitio non cognito proximae lectioni vitiosae sed captiosae nimiam fiduciam habeant. Qui errores ubicumque non timendi erant, vel optimorum librorum corruptelas praeterii. Cur potissimum codicem D respexerim atque ex secunda classe tamquam principem C elegerim, ex eis, quae supra de codicibus aestimandis disserui, haud difficile est intellectu. At vereor ne quis me propter codicem F interpellet. Id quidem sibi quisque persuadebit ad imaginem secundae classis efficiendam codicem C non sufficere; sed ipse supra docere studui codicem F codici C non modo non supparem esse aetate, sed in recentissimis numerandum. Neque dubito affirmare illum codice M atque L et recentiorem et deteriorem esse. Nihilominus secundum C lectionibus F plurimum spatii concessi: cum quod reliqui libri nobis multo minus sunt noti, tum quod editiones inde a Stephano tam cognatae sunt libro F, ut nisi hoc cognito multis locis perplexae nobis videantur. Quamquam enim editores, quo ex tempore codicem D cognoverunt, codici F primas partes attribuere desierunt, tamen eius auctoritas apud Stephanum et Wesselingium praevalida tam pertinax est, ut ne recentissimis quidem in editionibus abolita sit. Neque a me ipso exstinctum est, quidquid ex illo immerito principatu codicis F residuum fuerat; immo multa conservavi, quae delere aut prae lectionibus D vel C contemnere malui et fortasse debui. At ne maiore licentia in has aliasque corruptelas animadverterem, deterruit me non modo auctoritas Stephani Wesselingi