Textus Originalis
DE SERMONE DIODOREO. XXXIII
14, 31, 1; πεντήκονϑ᾽ ἱππέων 19, 55, 5; τετταράκονϑ᾽ ἡμέραις 1, 85, 3; τριάκονϑ᾽ ἡμέραις 17, 78, 4.*) Ad formas vero verborum singulorum multis modis depravatas priusquam accedam, quaedam de declinatione et coniugatione vocabulorum sunt praemittenda. Nam utraque apud Diodorum non minus in multis est corrupta quam apud veteres. Et in declinatione quidem librarii maxime peccarunt in accusativis quibusdam, antiquiores plerumque formas in novicias mutantes. Quamobrem ego accusativos in ν modo recte modo male terminatos in nonnullis certe ad eam revocavi formam quae una conveniret Diodoro. Scripsi enim Δήμητρα, quod omnes servant 14, 77, 5, alibi inter hoc et Δήμητραν**) variantes, in nonnullis est vel Δημήτρα et Δημήτρας. Quam formam quod ad Stephanum metro versus stabiliri dixi apud Pausan. 1, 37, 2: Σεμνὴν Δήμητραν, ὅτε πρῶτον ὀπώρας καρπὸν ἔφηνεν, ei iam substituo *) De elisione etiam fusius egit Kaelker p. 314. — Ceterum hanc rem multas cautiones habere recte monuit Dindorf (edit. Teubn. IV. p. XV): 'Multa de hoc genere apud Diodorum depravata videri dixi, etsi pleraque intacta reliqui, cum vel antiquissimis in libris ea reperiatur scripturae inconstantia ut in Philodemi libellis ex papyris Herculanensibus editis eadem in pagina scribatur κἀπὶ et καὶ ἐπί, κἂν et καὶ ἄν, τὴν ὁμοιότητα ὑπάρχειν et τὴν ὁμοιότητ᾽ εἶναι, et multae appareant insolentiores elisiones, velut diphthongi αι, sed rursus πάντα et ἀλλὰ non elidantur ante vocalem, et alia solvantur quae alibi coniunguntur per crasin, ut nisi ipsi sibi in talibus non omnino constiterunt scriptores, certe antiquissimos iam librarios sibi non constitisse appareat.' — Accuratior his quoque in rebus est codex D, quo nisus elisiones saepissime (trecenties fere δ᾽ pro δὲ) tacite restitui. **) hanc formam probat Cobet, repugnat Schenkl.