Textus Originalis
XXXIV PRAEFATIO.
versum apud Oenomaum Eusebii Praep. 5 p. 231 D: Εἰς πάτρην φυγάδας κατάγων Δήμητραν ἀμήσεις. quum in altero facillima sit correctio Δήμητρ᾽ ὁππότε. Et vicissim ubique Κῶν, quod est in omnibus 19, 68, 4, alibi Κῶ exhibentibus aut inter hoc et illud variantibus, ut solent librarii ν in huiusmodi accusativis interdum neglegere, ut plerique in Κέω 4, 82, 1, nonnulli in ἵλεων (D, Ἰόλαον II) 4, 24, 4; Πηνέλεων 4, 67, 1; Μενέλαον D 4, 33, 1; Τύνδαρεω 4, 33, 5, sed ibidem Τυνδάρεων D. — Nominum vero in ης tertiae declinationis accusativos etsi excepto Εὐμένης, cuius accentus novicius Εὐμενής, de quo dixi ad Thes. Stephani, excluderet ν, fere in ην terminant libri Diodori, haud pauca tamen alterius formae exempla in nonnullis certe sunt nominibus relicta, ut Διομήδη in omnibus praeter D 4, 15, 3; Ἄρη in uno C 5, 74, 4; Πολυχάρη 8, 5, 1—6; Δημοσϑένη 12, 60, 1; Παμμένη 16, 34, 2; Ἀντιγένη 19, 17, 4, ut plerique 19, 12 et 18; Ξενοπείϑη 19, 16, 1; Ἀριστομένη 28, 14; quibus accedunt servata in nonnullis Ἑρμοκράτη 13, 4, 1; Ἐχεκράτη 15, 26, 3; Λεωσϑένη 17, 111, 3; Ἀριστοτέλη 19, 68, 3, et quae Gemistus praebet Λεωσϑένη, Σωκράτη, Εὐϑυκράτη, Λασϑένη, ubi libri Diodori omnes την. Credo igitur his quantumvis non ita multis formae in η exemplis tamen alterius omnia non minus redargui quam apud Cassium Dionem dixi redargui vol 5 p. X, et haud dubie etiam apud Chrysostomum, de quo dixi vol. 1 p. IX. Accusativi adiectivorum in ης in η purum desinentes etsi plerumque per η scripti sunt in libris, ut αὐτοφυῆ 3, 45, 1; εὐφυῆ 3, 67, 5; διφυῆ (pro ἰδιοφυῆ) 2, 57, 5; 4, 17, 3 (ubi D διφυήν); συμφυῆ 1, 10, 7; 1, 30, 6; ὑπερφυῆ 4, 22, 3; 4, 34, 2; 4, 72, 4, tamen