Textus Originalis
DE SERMONE DIODOREO. XXXV
haec exempla redarguere videntur nonnulla in εα, ut ἐνδεᾶ 10, 31, 1, quum ἐνδεῆ 1, 45, 2 et καταδεῆ sit 17, 91, 5, quae correxi, et εὐκλεᾶ 16, 7, 4. Nam perpetuo sic peccant librarii etiam apud Atticos, ut dixi ad Xen. Comment. 1, 6, 13, fuitque vel multo recentiorum unus et alter quem meliores libri hoc vitio liberarent, ut Pausan. 3, 7, 11; Procop. Pers. 2 p. 157 D, qui ὑγιᾶ. Accusativos pluralis nominum in ευς etsi libri modo in εις modo in εας terminant, interdum tamen etiam inter utramque formam variant, ut unus de optimis (i. e. A; sed item D) 3, 3, 6 βασιλέας pro βασιλεῖς. In quibus quum etiam Atticorum libri saepe fallant, non indigna memoratu sunt verba Graevii ad Luciani Soloecistam c. 8, vol. 3, p. 575: 'Nomina in ευς apud medios inter Atticorum veterum et sophistarum aetatem, Polybium, Diodorum, Diogenem Laertium et eiusdem notae scriptores fere εἰς contractum habent in accusativo plurali: apud veteres Atticos, Aristophanem, Thucydidem, Xenophontem, Platonem, Lysiam, Demosthenem, Isocratem, Aristotelem, Theophrastum, et Xenophontis imitatorem Arrianum, tum apud sophistas Pausaniam, Heliodorum, Libanium, Aristidem, Lucianum, alios eius aetatis scriptores, Dionem, Appianum, Herodianum, et ex nostris Chrysostomum, Basilium, Gregorium Theologum, Synesium sine contractione fere in εας, quod et notavit P. Leopardus in Miscellaneis. Plutarchus et Iosephus modo εἰς modo εας dicunt, nisi illud quoque intempestivis emendatoribus debemus. Plethon certe Gemistus Plutarchi et Diodori verba transcribens pro ἱππεῖς accusativo semper ἱππέας habet. Plutarchus in Timol. c. 16: Οἱ Κορίνϑιοι πέμπουσιν αὐτῷ δισχιλίους ὁπλίτας καὶ