Textus Originalis
XXXVI PRAEFATIO.
διακοσίους ἱππεῖς, pro quo Plethon 1, 42: Κορίνϑιοι Τιμολέοντι πέμπουσι δισχιλίους μὲν ὁπλίτας, ἱππέας δὲ διακοσίους. Diodorus 10, 39, 2: Θηβαῖοι δ᾽ ἀπέστειλαν πεζοὺς μὲν τετρακισχιλίους, ἱππεῖς δὲ φ', Gemistus autem 2, 8: Θηβαῖοι δ᾽ ἀπέστειλαν πεζοὺς μὲν τετρακισχιλίους, ἱππέας δὲ πεντακοσίους. Sic et alibi.' Nempe 1, 8 Μαντινέας, ubi libri Diodori Μαντινεῖς. 2, 8 Ἀμφισσέας, ubi libri Diodori Ἀμφισσεῖς, ut omnino Gemistus, etiam ubi suis utitur verbis, formam εας ponit, non εις, ut supra formam ην, non η, nominum in ης. His autem Graevius multa addit de utraque forma exempla partim Atticorum partim recentiorum, recte iudicans apud illos certe librariis deberi εἰς pro εας.*) Ad coniugationem quod attinet, plurimum negotii librariis facessivit augmentum. Nam ut omittam explosum iam a Wesselingio ineptum προετέρουν et προετέρησα pro ἐπροτέρουν et ἐπροτέρησα, quod perraro servatum uno alteroque in libro, plerumque prius illud supponentibus: augmentum modo depravarunt, ut in ἀπεκατέστησα pro ἀποκατέστησα illato, et ἀπήλαυον pro ἀπέλαυον 13, 88, 6; παρηνόμηκα pro παρενενόμηκα, et vicissim in ἠβουλόμην ἠβουλήϑην ἠδυνάμην ἠδυνήϑην ἤμελλον, quae alibi, sed multo rarius, per ε scribuntur, ut solet in his etiam apud Atticos variari, sed nemo credet scriptores ipsos ita lusisse, modo omiserunt, ut aliquoties in ὁρᾶν, cuius etiam perfectum semper scriptum per ἑω pro ἑο, et ὠϑεῖν, et saepissime in *) In declinatione comparativorum quam regulam Diodorus secutus sit, ex nostris codicibus frustra quaeres: 4, 18, 1 πλείω χρόνον est in omnibus, 4, 79, 2 πλείονα χρόνον in optimis CD; 2, 50, 2 πλείονας καὶ μείζους, 3, 44, 3 πλείους, 3, 48, 2 μείζονας etc. — Iuvat hic etiam adnotare comparativos et superlativos haud raro commutari.