Textus Originalis
DE SERMONE DIODOREO. XXXVII
verbis ab ευ incipientibus, ut vix semel iterumque sint servatae formae quibus constanter usum esse Diodorum, quum illae vix fallant, dubitari non potest, ut ηὐλαβήϑη 13, 87, 2; ηὑρέϑησαν 13, 90, 4; ηὕρισκε 3, 37, 4; 16, 76, 3; 30, 9, 2; ηὐτυχήσαμεν 13, 22, 8, sed ibidem εὐγνωμόνησαν; ηὐχαρίστουν 14, 29, 4; 14, 74, 3; ηὔχοντο 14, 9, 7; 20, 16, 6; προσηύχοντο 13, 16, 7; et in εὐεργέτουν plerumque per ε, raro per η in secunda scripto; 5, 45, 4 in γεωργηκέναι et 12, 45, 4 in δενδροκοπημένης omissa reduplicatione,*) quod correxeram iam in editione priori, cui addendum πεπειϑαρχηκόσι, quod pro πευϑαρχοῦσι vel πειϑαρχηκόσι restitui 13, 63, 2. Plusquamperfecti saepissime partim augmentum omissum partim tertia pluralis per εις scribitur pro ες, quod raro servatum in libris, ut 11, 4, 6; 11, 53, 1; 11, 65, 1; 17, 85, 1; 33, 28, 4, ego ubique restitui. Librorum enim in hac forma fidem vel Demosthenis coarguunt codices, qui omnes in παρεσκευάκεισαν consentiunt p. 305, 21. Futurum verborum in ιζω**) etsi satis constanter contrahitur, tamen 13, 21, 3 est ἀγωνισομένους, quod redarguitur forma διαγωνιεῖσϑαι 13, 105, 3; 14, 103, 6; 17, 30, 2; 19, 29, 1; 19, 93, 6; ἀγωνιούμεϑα 14, 25, 4; διαγωνιοῦνται 15, 65, 4; ut Dionysio A. R. 3, 18 ἀγωνισομένους illatum pro eo quod 3, 17 et aliis multis locis habet ἀγωνιουμένους. Pariterque χαρίσομαι 37, 18 pro χαριοῦμαι, quod est 13, 25, 4. *) at recte γεγεωργηκέναι D, et δεδενδροκοπημένης P(atmensis). **) Liceat hic afferre formam codicum στραγγαληϑείς (pro στραγγαλισϑείς) 1, 68, 5; tum προιστορισμένοις (pro προιστορημένοις) 3, 1, 3 et ἐπισκοτίσειν (pro ἐπισκοτήσειν) 1, 76, 1, quae sunt in D.