Textus Originalis
XXXVIII PRAEFATIO.
Et πορίσεσϑαι 38, 19, nisi hoc est pro πορέξεσϑαι. Sic 19, 50, 2 ἀπελπίσειν unus pro ἀπελπιεῖν. Formam ἀποπλευσεῖσϑαι 19, 58, 6, etiam in libris nonnullis recte scriptam ἀποπλεύσεσϑαι, redarguit συμπλεύσεσϑαι 16, 66, 4. Suspectum παραπλεύσων 13, 54, 5. Eiusdem futuri forma passiva pro media supposita in verbis quibusdam satis superque probat etiam Diodoro illud fuisse illatum vitiorum genus quod antiquioribus omnibus saepissime intulerunt librarii. Quis enim dubitet, cui 4, 84, 4 ex libris optimis restitui στερήσεσϑαι pro στερηϑήσεσϑαι τῆς ὁράσεως, eidem me 4, 23, 2 recte exemisse στερηϑήσεται τῆς ἀϑανασίας, et 12, 12, 5 ἀποστερηϑήσεσϑαι τῶν καλλίστων ἐπιτηδευμάτων?*) Ac ne Dioni Cassio quidem 41, 7, 5 στερηϑήσεσϑαι puto tribuendum, cui alia nonnulla de genere hoc quae ipse redarguit exemisse me dixi vol 5 p. XI, quibus addendum προϑυμηϑήσεσϑε 50, 28, 5, etiam apud Platonem in Phaedone interdum illatum pro legitimo προϑυμήσομαι, sed nihilo verius quam ἐνϑυμηϑήσομαι apud Arrianum Epict. 1, 3, 1, cui etiam δεηϑησόμεϑα illatum 1, 17, 3 pro δεησόμεϑα, et Hierocli Photii Bibl. cod. 251 p. 466, 34 προνοηϑησόμεϑα pro eo quod in altero est codice προνοησόμεϑα. Diodoro vero etiam alia huiusmodi vitia sunt eximenda, qui 2, 18, 2 τὸν Ἰνδὸν πειραϑήσεσϑαι τῆς περὶ αὐτὴν ἀρετῆς et 12, 1, 2 τῆς ὁμοίας τύχης πειραϑήσεσϑαι haud dubie scripserat, quod Pausanias 4, 25, 4 πολιορκίας πειράσεσϑαι μακροτέρας, etsi alterum est apud Iosephum Ant. J. 10, 7, 6 οὐδενὸς κακοῦ πειραϑήσεσϑαι, quod repetit Zonaras vol. 1 p. 115 D, sed ut illius quoque libros fallere putem. Et 3, 6, 2 λόγον οὐκ ἔχουσα *) 13, 56, 2 πολιορκήσεσϑαι scribendum est ex codice: Dindorf edit. Teubn. IV p. XVI.