Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

starum sororum monialium ipsius monasterij, quia eiusdem monasterij indigentiam repellendam eidem monasterio aliquo subvenire nostre largitionis beneficio postulatis: benignius admictentes, concedimus in perpetuum et donamus ipsi monasterio ac tibi et dictis sororibus monialibus, pro eodem cunctisque in eo prelatis, que tibi in eo successerint canonice in futurum, Casale quod dicitur Comitis et saracenice vocatur Rachal elmelum Rameth situm in plano Milatii inter Montem fortem et Ramet, versus mare cum omnibus suis tenimentis et pertinentiis ac terris laboratorijs territorij sui. Et Monasterium predictum ipsum Casale cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis predictis per vos et successores vestros in perpetuum habeat, teneat et possideat titulo concessionis et donationis nostre, deinceps et imperpetuum liberum et exemptum ab omni exactione, et cuiuscumque servitij, debiti servitute, et ab omni contrarietate et molestia; quas perpetuo prohibemus esse dicto Monasterio, ab aliquibus vel aliquo Bajulorum et aliorum officialium nostrorum fidelium de dicto Casali aut aliquo suorum tenimentorum, aliquatenus inferendas. Ad huius autem concessionis, et donationis nostre memoriam et perpetuam firmitatem presens privilegium per manus Iohannis nostri Notarii scribi et bulla plumbea nostro tipario impressa iussimus roborari (a), anno mense indictione subscriptis. Datum Messane per manus Stephani Panormitane ecclesie electi et Regii Cancellarii, anno dominice incarnacionis 1168 mense Martio Indictione prima, regni vero domini Willelmi dei gratia magnifici et gloriosissimi Regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, anno secundo feliciter. Amen. (a) Communiri. B. C. P. Ms. Qq. H. 10, f. 34 (copia dello Schiavo). « Ex Archivio Monasterij S. Marie de Scalis Messane ». È citato dal PIRRO, op. cit., 448; cf. BEHRING, op. cit., II, n. 164.