Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

descendit ad flumariam et ascendit per flumen flumen et pervenitur ad Ferraginam, deinde ascendit et pervenitur ad Mancusam; et sic ascendit vallo et pervenitur ad Amfusi, de Inde descendit ad zefirum et ascendit per serrum de Villa et pervenitur aliquo Surchj, de Inde ascendit ad piscarinam et ascendit ad platam et ascendit per serrum usque ad salicem, de Inde descendit ad vallonem de cirasiis (e) et sic ascendit per vallonem vallonem usque ad Milivison et sic ascendit et pervenitur a Perrocuchou et descendit per cristam de Trichana, de Inde descendit ad sallidam de Zinquia, et sic descendit a Mesochecuria, de Inde descendit ad flumen et descendit ad flumen et descendit per flumen flumen et pervenitur ad Nasidam de Apsicha, et sic concluditur. Similiter damus tibj nemus quod est intus in ipsa divisione, damus autem tibj ad flomariam terre Montisfortis et Ecclesiam Sancti Blasij cum terris ipsius ecclesie, et Ibidem molendinum et terram dicta de Psilosmore et villanum unum Saracenum cum filijs eius, thenimentis et possessionis eius. Hoc dictum feudum sicud ipsum divisum, ut diximus, dedimus ipsum tibj predicto Gualterio Gavarrecta et tuis heredibus ad habendum et possidendum in perpetuum, non habeat potestatem audere aliquis de nostris heredibus aliquatenus auferre a vobis dictas pheudi res; super hoc enim presens privilegium scriptum est et roboratum et sigillatum mea consueta bulla plumbea (f). Datum est tibi prefato Gualterio (g). Gavarrecta mense et indictione prescriptis anno sexmillesimo sexcentesimo vicesimo tercio. Rogerius Comes Italie Calabrie et Sicilie Christianorum adiutor.

Note a pie di pagina

1 (a) aparuerunt. (b) qui ampexi (?). (c) hic. (d) alnvenimus. (e) cirasus. (f) blumbea. (g) Galterio. Cancelleria vol. 52, fogl. 219', Arch. Stato di Palermo. — Il principio del documento è la versione del noto: Σιγίλλιον γενόμενον παρ᾽ἐμοῦ κόμητος etc. TRINCHERA, Syllabus, pag. 101, ecc.; CUSA, Dipl., etc., p. 4, ecc.— Il GREGORIO, Cons., ecc., Lib. I, cap. II, n. 34, riporta solamente un brano di questo diploma tratto dai Capibrevi del BARBIERI, Val Demone, ove parla del feudo Sicamino.